BCCCAP00000000000000000000483
DE !NCORRUPT!ONE TEXTUS PR!MlGENil 33 textum, primigenium, translatum et emendatum, haec inquisitio tripartitur : CAPUT L DE INCORRUPTIONE TEXTUS PR!MlGENil. CAPUT II. DE lNCORfWPTIONE TEXTUS TRANSLATI. CAPUT III. DE INCORRUPTIONE TEXTUS EMENDATI. Caput. l. - DE INCORRUPTIONE TEXTUS PRIMIOENII. Deus utique potuisset usque ad nostra tempora servare autographa hagiographorum integra, ve! saltem praeservare apographa a quacumque corruptione. Quae autem integritas absoluta non erat nobis necessaria. Quare Deus permisit, ut autographa ipsa et apographa antiquissima perirent, ut textus primigenius decurrentibus saeculis sat multis erroribus, ad– ditionibus et praetermissionibus foedaretur. Unde, ut juste possimus illum textum aestimare, necesse est scire ante omnia, quomodo olim conscriptus sit ; dein quanta cura decursu saeculorum asservatus sit ; denique quanti aestimandus sit. Hinc tres articuli : Art. l. De corzscriptione textus primigenii. Art. JI. De asservatione textus primigerzii. Ar!. III. De auctoritate textus primigerzii. Art. I. - De conscriptione textus primigenii. § l. - De linguis sacris. l. De lingua hebraica ve! Charzaarz (Is. 19, 18). Usus. Hebraíce scripti sunt omnes libri protocanonici V. T. et inter deuterocanonicos: / Mach. et Eccli., necnon probabilissime Tob., Judith, Esther 10, 4-16, 24, Baruch, lJarz. 3, 24-90; ce. 13 et 14. lndoles. Lingua hebraica pertinet, simul cum linguis arcadica (assyro-babylonica), phoenicia, aramaica, arabica et 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz