BCCCAP00000000000000000000483

32 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE 3º Utrum libri nostri sacri praebeant nobis textum inspi– raturn incorrupturn annon? - QUAESTIO DE INCORRUPTIONE (1). Quaestio de authentia Bibliae actualis jam soluta est implicite in tractatu praecedenti. Duce historia canonis, Ec– clesia infallibili magisterio non alios libros ut inspiratos defi– nivit quam quos susceperat ab Apostolis, quos ab initio usque ad nostra tempora servavit et in praesenti habet. Ad– missio alicujus libri in canonem aliquando facta includit ve! supponit necessario authentiam hujus libri, qualis erat illo tempore (2). Eodem modo et jure decisa est quaestio de integritate Bibliorum nostrorum, quia Ecclesia non admisit in canonem nisi ea quae in libris sacris erant authentice canonica et inspirata. Proinde secundum definitionem concilii Tridentini suscipere debemus pro sacris et canonicis : " librns ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecciesia catho– lica legi consueverunt... ». Una igitur quaestio de incorruptione restat explananda: Quaenam est auctoritas vel incorruptio textus, qui hodie le– gitur in Bibliis? Cmn auiem Bibliorum trifarium teneamus sensu jurid!co vel dogmatico intellecta adest quando liber ex toto praebet textum inspiratum a Deo; sensu vero critico, quando ex toto venit ab auctore ejus humano, cui attribuitur. Cum totus líber inspi– ratus ve! pars ejus possit interire, non investigamus hic utrum omnes libri sacri ve! omnes partes eorum ad nos pervenerint, sed utrum omnes partes librorum sacrorum quos habemus sint inspiratae annon; utrum sit Biblia nostra integra sensu juridico. Parvae additiones aut praetermissiones, quae detegi possunt aliquando in narratione ve! in propositione bíblica trahuntur ad corruptionem accidentalem textus. (1) Etymologice incorruptio et integritas significant ídem. Hic au– tem, saltem in titulis nostris, non intelligimus idem sub incorruptione. Liber sacer est incorruptus si textus ejus inspiratus talis remansit qualis exaratus est ab hagiographo. Quae incorruptio est substantialis vel relativa, si res essentiales, praecipue res ad fidem et mores perti– nentes, stant incolumes; perJecta aut absoluta, si nulla res, ne minima quidem, fuit corrupta, nec mutilata, nec dempta, nec amplificata. (2) Cf. D B Suppl. « Authenticité > col. 668.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz