BCCCAP00000000000000000000483
SECTIO SECUNDA DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE Novimus ad plenum quinam libri agnoscendi sunt ut divini aut inspirati. Nunc explorandum est utrum libri qui hodiernis temporibus in Ecclesia ut sacri et inspirati circum– feruntur pleno jure fulgent illa auctoritate divina. Ad hanc rem dilucidandam triplex solvenda est quaestio: 1 º Utrum libri nostri sacri sint in genere iidem ac illi qui conscripti sunt olim ab hagiographis annon? - QUAESTIO DE AUTHENTIA ( 1) ; 2° Utrum libri nostri sacri porrigant nobis textum inspi– ratum ex tato, an ex parte tantum? - QUAESTIO DE INTE– GRITATE (2) ; ( 1) Authentia duplici sensu accipi potest : sensu juridico et sensu litterario. Sensu juridico authenticum est id quod fidem per se facit. Quod convenit a) autographo, si est genuinum (ve! authenticum sensu litterario aut critico) ; b) apographo, si auctoritate publíca firmum est esse consentaneum auiographo; e) vasioni, si eodem modo constat fideliter exhibere textum ori– ginalem. Libri sacri hodierni dicendi sunt authentici eo quod per se fidem merentur divinam, sicut autographa hagiographorum (saltem quoad substantiam). Sensu litterario aut critico liber est authenticus quando revera ad auctorem ve! ad aetatem pertinet, cui communiter attribuitur. Hic non est quaestio de hac, sed de iila authentia. (2) Eodem modo distinguenda est duplex integritas. Integritas
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz