BCCCAP00000000000000000000483

HISTORIA CANONIS NOVI TESTAMENTI 29 c) prophetica: variae Apocalypses, np. Apoc. Petri, Pauli, Thomae, Joannis, B. M. V. etc. PRAESTANTIA. Licet multa apocrypha, quoad doctrinam religio– sam, periculosa essent fidelibus, proindeque rejicienda, tamen erant aliquot quae in ecclesiis magni aestimabantur, nonnunquam a Patribus allegabantur, imo publice in ecclesiis praelegebantur, ita III et IV Esd., Apoc. Petri... Quod autem ad scientiam attinet, studium scripturarum apocrypha– rum magni pretii est ad cognoscendum tum doctrinas religiosas illius temporis, tum historiam dogmatum et traditionum oralium, tum genus litterarium speciale quorumdam librorum sacrorum. II. - De libris deperditis et de agraphis. l. DE LIBRIS DEPERDITlS. Scripta inspirata posse sive ex toto sive ex parte interire, recte affirmant plerique theologi, praecipue si agitur de libro nondum canonico. Dicit enim Franzelin: « Libri inspi– rati non sunt unicum nec absolutum necessarium instrumentum ad con– servandam revelationem » (i). De facto periisse quaedam scripta inspirata, affirmative quoque respondendum est; sic ex. gr. in V. T.: Libri Samuelis Videntis, Nathan prophetae et Gad Videntis (/ Par. 29, 29), Liber Semeiae prophetae (II Par. 12, 15) etc.; in Novo Testamento: Epístola prior s. Pauli ad Corinthios (/ Cor. 5, 9), Epístola tertia (?) ad Thessalonicenses (/1 Tlzess. 3, 17 cf. 2, 1 s ), altera ad Philippenses (Phil. 3, 2) etc. II. AORAPHA vocamus ea dicta et facta, quae attribuuntur Do– mino Jesu et ad nos extra Evangelia canonica pervenerunt (2); ex. gr. verbum illud: « Beatius est dare quam accipere, (Act. 20, 35). Dijudicare quaenam, praeter dictum illud Actuum, sint vere authen– tica res maxime ardua est; quod sint valde pauca, res autem certa. (l) De Deo trino, 1874, p. 42. (2) Nota, varias esse definitiones hujus rei.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz