BCCCAP00000000000000000000483
HISTORIA CANONIS NOVI TESTAMENTI 27 citationis deprompta est e Ps. 4, ó et altera ex epist. ad Ephes. 4, 26. Videantur alía exempla apud PAPIAM, Pastorem Hermae, in Mar– iyrio s. Polycarpi. e) A medio saecuio n usque ad saeculum IV ca– nonicitas Hbrorum Novi Testamenti magis magisque ampla et explicita evadit. Saeculo III ineunte, in ecclesia Romana, prout elucet e canone Muratoriano unacum operibus s. H1PPOLYT1, qui cen– setur esse auctor illius canonis (1), collectio sacra comple– ctebatur omnes libros Novi Testamenti, imo Apocalypsim (apocrypham) s. Petri. Ecclesia Aegyptiaca, saeculo II vergente, jam tenet inte– grum canonem N. T. Testes sunt versiones copticae, CLEMENS ALEXANDRINUS, ÜRIGENES, DIONYS!US ALEXANDRINUS. Ecclesia vero AJricana, tes ti bus TERTULLIANO et CvPRIANO, recipit omnia scripta neotestamentaria, praeter Hebr., Jac. et JI Petri. In ecclesia Gallicana, si attendimus ad solas allegationes s. foENAEI in operibus suis, jam constat, omnes libros, exce– ptis Philem., }ud. et 111 Joan., ut divinos habitos esse. 3° Conclusio. a) Definitio canonis N. T. in ecclesia occidentali ef– fecta erat, modo simptkí, s. V ineunte, nam universi libri unanimi consensu qua divini recepti erant. Quod patet ex decretis conciliorum supradictis (pag. 22), ex declaratione summi pontificis INNOCENTII, ex decreto Gela– siano necnon ex disertis verbis ss. Patrum, praesertim HiERONYAu, AuousT1N1 et RuF1N1. In oriente vero dissentiunt adhuc circa deuterocanonica usque ad concilium Trullanum, quod autem rem dirimit. b) Sotemni tandem judicio definivit Ecclesia canonem N. T., ut supra pro Vetere, in concilio Tridentino et Vaticano. (1) Cf. LAGRANGE, Revue biblique, 1933, p. 186. Canon Murato– rianus enumerat omnes libros Novi Test., exceptis Hebr., Jac., II Pe– tri, forsan III joarz. et additis Pastare Hermae atque verisimiliter Apo– calypsi s. Petri.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz