BCCCAP00000000000000000000483

26 DE CANONE S. SCRIPTURAE Propter quod s. Petrus supponit collectionem epistolarum Paulinarum ve! saltem piures epistolas hujus apostoli notas et agnitas tanquam Scripturas sacras, cum reliquis Scripturis inspiratis eas exaequet: « Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, Ioquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti, et instabiles de– pravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perdi– tionem » (JI Petri 3, 15 s). b) Tempore Patrum apostolicorum, initio saeculi II, plerique libri Novi Testamenti (saltem protocanonici) a principalibus ecclesiis ut inspirati indubitate agniti sunt ; reliqui fere omnes - excipiendae sunt parvae epistolae ad Plzilem. et fil ]oan. hic vel illic noti sunt atque ut divini recepti. Quod deduci debet ex multis citationibus e Novo Testa– mento et allusionibus ad illud, quae inveniuntur in operibus illius aetatis. In Doctrina apostolorum legitur: « Neque orate sicut hypocritae, sed sicut praecepit Dominus in Evangelio suo, ita orate: Pater noster... » qui textus (8, 2) desumitur ex l'rlatth. 6, 5. Et etiam : « Orationes ve– stras et eleemosynas omnesque actiones ita facite, sicut habetis in Evan– gelio Domini nostri » (15, 4) etc. S. CLEMENS ROJ\lANUS scribit ad Corinthios : « Epistolam beati Pauli apostoli in manus sumite. Quid primum vobis in principio Evangelii scripsit? Certe divinitus inspiratus de seipso, de Cepha et Apollo ad vos litteras dedit » ( l Cor. 47, 1-3). Epistola Barnabae citat Matth. 22, 14 sub formula solenmi, quae divinis Scripturis reservatur : « Attendamus, ne quando, sicut scriptum est, multi vocati, pauci vero electi inveniamur » (4, 14). S. IGNATIUS non distinguit inter scripta Novi Testamenti et libros Veteris Legis: « Attendere autem prophetis, praecipue autem Evangelio, in quo passio nobis ostensa et resurrectio perfecte demonstrata est » (Ad Srnyrn. 7, 2). S. P0LYCARPUS, - in cujus parva epistola ad Plzilippenses tot ci– tationes e Novo Testamento, tot allusiones, sive ad scripta, sive saltem ad verba Apostolorum detegi possunt (fere 100 citationes et allusiones), - inter alia scribit : « Confido... vos bene exercitatos esse in sacris lit– teris... Modo, ut his scripturis dictum est, irascimini et rwlite peccare, et sol 110n occidat super iracundiam vestram » (12, 1). Atqui prima pars

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz