BCCCAP00000000000000000000483

24 DE CANONE S. SCRIPTURAE ----------------------- Cap. III. - HISTORIA CANONIS NOVI TESTAMENTI. Cum historia Christi et Ecclesiae primaevae necnon do– ctrina evangelica sit pro nobis summi momenti, summe neces– sarium est cognoscere quid senserint christiani initiis de nu– mero et auctoritate scriptorum neotestamentariorum. Art. l. - Praeparatio. Praeparatio canonis iHius, sive remota sive proxima, perfecta est jam saec. 1 vergente, cum saltem hic ve! illic omnia scripta apostolica gaudeant auctoritate divina. a) Remota. Dominus noster, cum viva voce doctrinam suam proposuerit, ni! scripto mandavit. Eodem modo apostoli initio propagaverunt Evangelium apud gentes usque ad fines orbis terrarum ( Rom. 10, 18). Ut autem doctrinam traditam in memoriam revocarent fide!ium, vel ut irruentes compesce– rent errores, vel etiam ut christianorum excitarent fervorem, coeperunt scribere. Sed jam a pluribus decenniis Evangelium praedicabatur in mundo, quando prima scripta apostolica ad lucem prodierunt. Primum omninm videtur esse Evangelium s. Matthaei circa a. 50, nisi sit epistola s. Jacobi, quam quidam dicunt esse scriptam inter a. 42-50, alii tamen inter 50-60. Quia inspiratio creditur cessasse cum morte ultimi apo– stoli, omnes libri neotestamentarii ante finem s. I prostabant. b) Proxima. Apostoli fidelibus significabant se docere eos in Spiritu, in doctrina Spiritus (I Cor. 2, 10. 13 ; 7, 40) ; se instructos esse eadem auctoritate ac Moyses; interpreta– bantur et dijudicabant legem antiquam (Rom. et Gal.); ae– quiparabant scripta collegarum suorum scripturis sacris (II Petri 3, 15 s.) vel propheticis (II Petri 1, 19-21). Propter quod libri eorum excipiebantur ab ecclesiis ut inspirati simul

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz