BCCCAP00000000000000000000483

HISTORIA CANONIS VETERIS TESTAMENTI 23 « Sacrosancta... Tridentina synodus... orthodoxorum patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, .• pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur. Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa sy– nodo suscipiuntur, sunt autem infra scripti : Testamenti Veteris: quinque Moysis, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Judith, Esther, Job, Psalterium davidicum centum quinquaginta psalmorum, Parabolae, Ec– clesiastes, Canticum canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, lsaias, Jere– mias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim prophetae minores, id est Osea, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, So– phonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, duo Machabaeorum, primus et secundus. Testamerzti Novi: quatuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Joannem ; Actus Apostolorum a Luca evangelista conscripti; quatuordecim epistolae Pauli apostoli, ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossen– ses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Phi– lemonem, ad Hebraeos; Petri apostoli duae, Joannis apostoli tres, Ja– cobi apostoli una, Judae apostoli una, et Apocalypsis Joannis apostoli, Si quis autem libros ipsos integras cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri Vulgata latina edi– tione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... anathema sit » (Sessio IV). Quo decreto definitum est in genere omnes libros sacros vere esse inspíratos et canonicos atque ut tales íntegros su– scipiendos cum omnibus partibus suis, quae nempe suppo– nuntur ad textum inspiratum pertínere ; in specie vero defi– nitur omnes et singulas partes illorum librorum, in quíbus concilium Vulgatam congruere textibus primígeniis supponit, ab omnibus ut sacras et canonicas habendas esse (1 ). Quod denuo solemniter declaratum est in concilio Vati– cano. Proinde dissensio hodiernis temporibus nonnisi apud heterodoxos, protestantes et modernos theologos graeco-or– thodoxos, invenitur. (1) Cf. S1:,.10N-PRADO, Propaedeutica, p. 93.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz