BCCCAP00000000000000000000483

HISTORIA CANONIS VETERIS TESTAMENTI 21 ÜREGORIUS NAZIANZENUS (1), THEODORUS MoPSUESTENUS (2), HILA– RIUS P1cTAVIENSIS (3), RuFJNUS (4), HIERONYMUS (5). Causae hujus obscurationis doctrinae non sunt dubia doctrinalia Ecclesiae universalis, sed tantum quaedam difficultates practicae: Prima est pugna contra apocrypha. Propter multitudinem apocry– phorum qui vulgabantur, maxima prudentia necessaria erat ad discer– nendos libros inspiratos ab aliis, necnon maxima vigilantia requirebatur ad separandos libros sacros a profanis. Alia causa est disputatio cum judaeis. In controversiis cum Judaeis aut cum Judaeo-christianis catholici nolebant nequibantve allegare deuterocanonica, quorum auctoritatem divinam illi non agnoscebant. Quod jam Justinus animadvertit (6). Propter hunc defectum relativum denegaverunt quidam auctores illis libris absolutam originem divinam. Tertia est usus, ab exeunte saeculo Jll, libros deuterocanonicos obelo signandi necnon ipsos coram catechumenos praelegendi, quia faciliores erant intellectu. Quarta causa denique est auctoritas quam attribuebant, praesertim Hieronynms, traditioni judaicae. Adverte tamen, sanctum Hierony– mum (7), antequam agressus esset translationem Veteris Testamenti anno 385 juxta hebraicam veritatem, firmius retinuisse canonem ltalae. (1) Carm. 1, 12. (2) Rejicit, excepto Eccli., omnes deuterocanonicos, imo ex proto– canonicis Job, Cant., Esther, Para!., Esd., et Neh. In hac quaestione ergo nullam auctoritatem habet. (3) In prclogo in l. Psalm. Hilarius agnoscit canonem Judaeorum 22 librorum, sed hujus computationis non videtur alia ratio esse, quam ratio mystica ogdoadis, cum in Ps. 118 praebeantur 22 ogdoades. Re– vera omnes fere libros deuterocanonicos tanquam divinos accipit et allegat indiscriminatim cum protocanonicis. (4) Rufinus in operibus suis generatim depromit testimonia scrip– turistica etiam e deuterocanonicis; in Expositione autem symboli di– stinguit eos a canonicis appellatque eos simpliciter « ecclesiasticos ». (5) Scribit in Praef. in ll. Sam. et Malachim : « Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium, omnibus libris quos de Hebraeo vertimus in Latinum, convenire potest ; ut scire valeamus, quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. lgitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Syrach liber, et Judith, et Tobías et Pastor non sunt in canone. Machabaeorum primum librum Hebraicum reperi. Secundus Graecus est: quod ex ipsa quoque phrasi probari potest ». (6) Dial. 71, 2; 120, 5, (7) Cf. Epist. 1am scriptam a. 370; Epist. CXLVI!l; sed etiam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz