BCCCAP00000000000000000000483

20 DE CANONE S. SCRIPTURAE POLYCARPUS MARTYR in epistola sua ad Philippenses ( 10, 2) citat verba Tobiae ( 4, 11 ; 12, 9). JUSTINUS rejicit certe canonem mancum Judaeorum allegatque deu– terocanonica sicut protocanonica; ita ex. gr. loquitur de Anania, Azaria et Misael eodem modo ac de Abraham et Elia (1). I,,ENAEUS, qui reputandus est testis ecclesiae orientalis et occiden– talis, saepe allegat Baruch, aliquando Sap. (2), commemoratque histo– riam Bel et Susannae (3). TERTULLIANUS et CYPRIANUS creberrime adhibent libros deutero– canonicos et frequenter ut sacros eos citant. Ita quoque CLEMENS ALEXANDRINUS et ÜRIGENES. e) Saeculo IV remansit haec sententia eadem in Ecclesia universali; quidam autem pauci scriptores obscure loquuntur vel fluctuant animo vel contrariam opinionem - saltem theore– tice - statuunt de indole divina vel canonica librorum deute– rocanonicorum. Qui praecipue sunt EusEBIUS CAESARIENsrs (4), CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS (5), EPIPIIANIUS (6), ATHANASIUS (7), (1) Apolog. 1, 46 cf. Dan. 3, 88. (2) Ita Sap. 6, 20 in Adv. Haer. IV, 38, 3; cf. EUSEBIUM, Hist. eccl. V, 26. (3) Adv. Haer. V, 5, 2; IV, 26, 3. (4) Demonstr. 6, 19; Hist. eccl. 6, 25. Eusebius videtur potius verba aliorum scriptorum quam sua referre. (5) Cateen. IV, 33. 35. 36. Computat inter canonicos Baruch et Epistolam Jeremiae. (6) Haer. 8, 6. (7) In Epístola festali 39 a Athanasius agnoscit tanquam divinos, canonicos viginti et duos libros enumeratque protocanonicos, praeter– mittens Esther et allegans Baruch et Epist. Jeremiae simul cum Jere– mia. Praeter istos recenset alios libros, quos autem distinguit ab apocryphis: « non quidem in canonem redactas, sed quos Patres de– creverunt legendos esse ab iis, qui nuper accesserunt et volunt ediscere verbum pietatis: Sapientia Salomonis, Sapientia Sirach, Esther, Judith, Tobias, Didache ita nuncupata Apostolorum, et Pastor. Attamem, di– lecti (ait), cum illi in canonem redacti sunt, hi Iegantur, nusquam apocryphorum mentio habetur ». - Verumtamen sanctus Doctor adhibet deuterocanonica et aliquando allegat ea sub titulo Scripturae vel for– mula aequivalenti (cf. Or. contra Arianos 4. 32 ubi citat Eccli. 24, 12; Sap. 13, 5 etc.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz