BCCCAP00000000000000000000483

HISTORIA CANONIS VETERIS TESTAMENTI 19 exiguitati quorumdam horum librorum adscribendum est, cum antiquissimi auctores ecclesiastici nullum dubium de eorum canonicitate moveant. B) Canonicitas vero deuterocanonicorum gradatim ab Ecclesia admissa est. In primo stadio, sel. a saeculo 1° usque ad finem saec. IV, Ecclesia utitur generatim scriptis deuterocanonicis qua divinitus inspiratis. a) In libris Novi Testamenti inveniuntur jam piures al– lusiones plus minusve clarae ad libros deuterocanonicos. Ita ex. gratia allusio ad Sap. 13-15 in epistola ad Rom. 1, 20-32; ad Sap. 7, 26 in Hebr. 1, 3; ad Eccli. 44, 16 et Sap. 4, 10 in Hebr. 11, 5; ad I1 Mach. 6, 18 ss in Hebr. 11, 35 etc. Nondum utique ex his allusionibus manifeste erui potest character divinus, neque a fortiori canonicus, deuterocanoni– corum, quia alluditur etiam, semel saltem, forsan saepius, ad apocrypha. Fere certum est, Judam adhibuisse librum Henoch in epistola sua (v. 14). Verumtamen ad minimum concludere licet, apostolos magnam auctoritatem illis libris attribuisse. Quod clarius apparebit ex modo agendi Patrum apostolicorum. b) A saeculo !º vergente usque ad Jinem saec. III aucto– res christiani allegant deuterocanonica sicut protocanonica, et quidem ita frequenter, ut nullum dubium prudens oriri possit de e-xistentia traditionis apostolicae circa inspirationem illorum librorum. Doctrirza apostolorum adhibet verba e libro Sap. et Eccli ( 1). Pariter Epistola Barnabae (2). CLEA1ENS ROMANUS citat Sap. 2, 24 et 12, 12 (3), affert conjunctim exempla Judith ( 4) et Esther alluditque ad Tob. et Eccli. (5). (1) Sap. l, 14 in !O, 3; Sap. 12, 5 in 5, 2; Eccli. 7, 32 in 1, 2 etc. (2) Sap. 2, 12 in 6, 7; Eccli. 4, 36 in 19, 9 etc. (3) Cf. l Cor. 3, 4; 27, 5. (4) 55, 4-6; 59, 3. 4. (5) Capp. 59-61.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz