BCCCAP00000000000000000000483

18 DE CANONE S. SCRIPTURAE et ni! aliud est quam legendaria amplificatio narrationis IV Esd. 4, 18-47 et tractatus talmudici Baba bathra 15 a. Ceterum Esdras non potuit terminare canonem V. T., ve! etiam sic dictum < Esdrinum », cum quidam libri protocanonici, uti Chron., Esd. et Neh., post mortem ejus editi fuerint. Alía vero ex parte non elucet, libros deuterocanonicos (praeter Eccli. forsan solum) unanimiter et certo, qua inspi– ratos a Judaeis agnitos fuisse. Magni utique aestimabantur ab eis; quidam ex ipsis pluris quam profani libri putabantur, legebantur in synagogis, sed ex hoc solo usu liturgico nondum ciare apparet canonicitas eorum. Etenim, teste Josepho Flavio, Judaei s. I post Chr. nonnisi scripta protocanonica firmiter et unanimi consensu credunt divina: < Apud nos nequaquam est innumerabilis librorum multitudo,... sed 22 dumtaxat..., qui merito creduntur divini. Ex his 5 sunt Moysis. A Moysis autem morte, prophetae, qui res sua aetate gestas 13 libris complexi sunt; 4 reliqui hymnos in Dei laudem et praecepta vitae exhibent utilissima... Ceterum ab imperio Artaxerxis ad nostram usque memoriam singula quidem litterís mandata sunt, sed non ejusdem auctoritatis ac priores habentur, quia non adfuit indubitata prophetarum successio » (1). 2º Positive. Propter quod asserimus, Ecclesiam ca– tholicam, ut nobis constat, definisse canonem Veteris Testamenti. A) Ante omnia assumpsit ab initio et sine una re– iuctantia coHectionem Ubrorum protocanonicorum. Jam Christus et apostoli saepissime allegant eos tanquam sacros, tanquam divinos. In Novo Testamento occurrunt circa 350 citationes plus minusve formales e scriptis proto– canonicis, et quidem ex omnibus, si excipiuntur Rutlz, Esdras et Nehemias, Esther, Abdias, Nahwn, Ecclesiastes et Canti– cwn. Quodsi ex his libris nil allegatur, hoc nonnisi casui aut (1) Corztra Ap. !, 8. Tredecim prophetae sunt: ]os., ]ud. (cum Rut!z), Sam., Reg., Para!., Esd., Est., Job, Is., fer. (cum Lam.), Ez., Dan. et 12 proph. min. Quatuor alii libri sunt: Psalt., Cant., Prov. et Eccl.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz