BCCCAP00000000000000000000483

HISTORIA CANONIS VETER!S TESTAMENTI 17 latere arcae foederis et legere omni anno sabbatico coram populo (Cf. Deut. 31, 9-13. 24-26). Qui liber amplificatus est additamentis ad ipsum appositis ab aliis auctoribus inspi– ratis, ut Josue et Samuel. 2° Accesserunt libro Legis, decursu saeculorum, alii Ubri inspirati, quando suprema potestas religiosa agnovit et publice denuntiavit eorum originem divinam. Ita ex. gr. ante exsilium babylonicum, saec. VIII, collectio Parabolarurn Salornonis jussu regís Ezechiae facta (cf. Prov. 25, 1). Pariter sub eodem rege collectiones Psalrnorurn, de quibus loquitur II Par. 29, 30 ; dein ·· Libri > prop!zetarurn antiquiorum, quos legit propheta Daniel (Dan. 9, 2). Post exsilium alios libros sacros collectos esse, constat e testimonio ll Mac!z. 2, 13, secundum quod Nehemias (s. V) in bibliotheca a se aedificata congregavit, praeter librum Moysis, scripta de regibus (probab. libros historicos in ge– nere), proplzetas et Psalrnos David; verisimiliter alios adhuc libros sacros. Saeculo III ante Chr. certe omnes libri protocanonici erant collecti et qua tales a populo Israel agniti. Nepos enim Sira– cidae scribit in prologo translationis Eccli., avum suum Jesum se multum dedisse lectioni « Legis, Prophetarum et aliorum Librorum > (sel. Hagiogr.). Atqui ex allegationibus, quae inveniuntur in Eccli., patet Siracidam prae manibus habuisse omnes libros protocanonicos, nam praeter Cant., Dan. et Esther omnes illos adhibet. III. Conclusio. 1 º Negati11e. Definitio canon is A. T. nequit Sy– nagogae attribui. Judaei quidem posteriores (Baba batlzra 15 a) attribuunt Esdrae et sociis ejus, « viris magnae synagogae ", definitio– nem canonis, qui exinde vocatur < canon Esdrinus ». Quae autem opinio primum apparet apud Eliam Levitam (t 1549) 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz