BCCCAP00000000000000000000483

16 DE CAN0NE S. SCRIPTURAE Postea collectiones aut catalogi librorum sacrorum con– fecti sunt. Art. III. - Conclusio canonis. De jure competit haec constitutio definitiva eidem pote– stati religiosae, quae canonizat libros sacros, quia ejusdem muneris est declarare, quinam et quot libri sint canonici. Quare haec ultima quaestio non est aliud quam corollarium prioris. Proinde, de jure, habuisset Synagoga facultatem defi– niendi canonem V. T. De facto autem, ob defectum temporis utilis, ob insufficientiam forsan luminis supernaturalis, non definivit integrum canonem antiquum, sed solumrnodo libros protocanonicos V. T. (1) in canonem recepit. Reipsa Ecclesia catholica stabi!ivit de facto canonem V. T. et a fortiori Novi Testamenti. Cap. II. - HISTORIA CANONIS VETERIS TESTAMENTI. l. Praeparatio. - Describere per singula, quando et quomodo omnes libri V. T. compositi fuerint et ut tales a prophetis propositi fuerint, est nobis fere impossibile, cum praeter ea quae in Introductione speciali de origine Iibrorum sacrorum, et ea quae modo enuntiata sunt de attestatione prophetica deficiant notitiae historicae. II. Formatio. - Canon V. T. fundatus est a Moyse, auctus est decursu saecttlorum usque ad tempora Christi, tandemque definitus est ab Ecclesia catholica. 1 º Fundatus est a Moyse, quando volumen Legis sa– cerdutibus e tribu Levi tradidit, jussitque eos illud ponere in (1) Ita sentiunt J.-8. FREY, RB 1916, p. 493; CHEMINANT, Précis d' Introduction, Paris 1930, t. ll, p. 13; O6TTSBERGER, Einleitung in das A. T., Freiburg in B. 1928, p. 370; BALESTRI, Biblicae lntrod. generalis elementa, Vaticano l 932, p. 288.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz