BCCCAP00000000000000000000483

N0TI0NES GENERALES 15 sensio doctrinae aut historiae hujus libri cum doctrina ve! historia ve! prophetiis ceterarum Scripturarum ( 1); defectus cujuscumque contradictionis in ipso libro (2); tempus aper– tum inspirationis (3). IV. Modus quo auctoritas publica populo proponebat librum qua canonicum videtur ille quo Moyses usus est prin– cipio. Moyses enim tradidit librum suum sacerdotibus, ut ponerent eum in domo Dei prope arcam foederis et legerent coram populo (cf. Deut. 31, 9 ss). Cetera scripta inspirata ve! juncta sunt ipsi libro Legis -- ea ex. gr. quae Josue addidit (Deut. 34, 5-12; ]os. 24, 26) et quae Samuel (/ Sam. 10, 25) - ve! collecta sunt cum ipso tamquam opera distincta. Idem modus invenitur ap11d christianos. Apostoli praeci– piebant, ut scripta sua legerentur publice in ecclesiis : < Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus , (I Thess. 5, 27). < Et cum lecta fuerit apud vos epístola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae Laodicensium est, vos legatis > ( Col. 4, 16). (1) Ita rabbini talmudici vo!ebant excludere Ezeclziel e canone, quia verba ipsius Legi mosaicae contradicere videbantur (b. Sabb. 13b). Sic etiam judicat s. Irenaeus scribens ad Florinum presbyterum, qt:i errores Valentini gnostici sequebatur: • Haec dogmata dissentiunt ab Ecclesia... Haec dogmata hi qui ante nos vixerunt presbyteri, qui etiam apostolorum discipuli extiterant nequaquam tibi tradiderunt » (Apud EUSEB. HE 5, 20). SERAPION quoque de apocrypho evangelio Petri haec scribit : < Deprehendimus multa quidem in illo evangelio cum recta Salvatoris nostri fide consentire, nonnulla vero discrepare» (ibid. 6, 12). (2) Rabbini talmudici putabant Eccl. non esse inspiratum, quia detegebant in ipso veras contradictiones; pariter Prov. (b. Sabb. 30b¡ cf. ]ad. 3, 5). (3) Tempus inspirationis clausum est post mortem ultimi apostoli. Unde dicit S. AUGUSTINUS de apocryphis sub nominibus Andreae et Joannis vulgatis : « Quae si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas, usque ad nostra et deinceps tempora perseverat (Contra Adv. legis et proplz. 1, 20 n. 39).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz