BCCCAP00000000000000000000483

14 DE CANONE S. SCRIPTURAE Quod docet ÜRIGENES : < Ecclesia quatuor habet Evangelia, haeresis plurima ... sed in his omnibus nihil aliud probamus nisi quod probat Ecclesia » ( 1 ). Pariter s. AuousnNus : « Ego vero Evangelio non crede– rem, nisi me catholica: Ecclesiae commoveret auctoritas... In locum traditoris Christi quis successerit, in Actibus Aposto– lorum legimus, cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi catho– lica commendat auctoritas > (2). III. Criteria. - Auctoritas publica, ut prudenter agat in approbatione authentica librorum inspíratorum, nulla alia re videtur indigere, ante ipsam definitionem, quam certitu– dine morali de canonizatione prophetica et, in casu necessitatis, quadam assistentia divina praeservante ab impru– denti modo agendi (3). Ut autem hanc certitudinem rnoralem acquirere posset, uti debebat diversis criteriis, positivis et negativis. Criteria positiva sunt: traditio constans de origine divina vel apostolica cujusdam scripti (4); consensus universaiis de inspiratione libri; certitudo subsidiis historicis acquisita de inspiratione vel de canonizatione privata; criteria vero nega– tiva adhiberi poterant ad eliminandos libros pure humanos ve! ad confirmandam originem divinam libri sacri ; ita con- (!) Irz lucam, principio. (2) Contra Ep. Fundam. c. 5. (3) Prudentia, de qua hic agitur, versatur circa praeparationem canonizationis libri. Sicut in definitione dogmatis distinguere debemus actum ipsum, quo papa infallibiliter declarat veritatem esse divinitus revelatam a praevia inquisitione - non necessario infallibili - qua demonstratur hanc veritatem esse contentam in deposito fidei, ita in admissione libri in canonem : diseernendus est actus infallibilis quo Ecclesia recipit illum in canonem a praevia inquisitione circa cano– nizationem propheticam hujus libri; quae inquisitio non videtur indi– gere necessario assistentia infallibili Spiritus Sancti. (4) Quam originem apostolicam poterant attestari illae ecclesiae, quibus apostoli miserant scripta sua : ~ Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscujusque » (TERT., De praescript. 36).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz