BCCCAP00000000000000000000483

NOT!O,'JES GENERALES 13 Art. II. - Constitutio canonis. I. Natura. - Ut líber inspiratus fíat quoad nos, in actu secundo, formaliter canonicus, requiritur ut auctoritas religiosa publica illum qua talem agnoscat et publice fidelibus de– nuntiet. II. Organum. - Quae facultas canonizandi libros certe tribuenda est supremae potestati religiosae populi Dei, sive sit modo ordinario constituta a Deo, ut erat apud judaeos summum sacerdotium vel synedrium, sive sit modo extraor– dinario ve! immediate a Deo instituta, ex. gr. Moyses aut Josue. Hinc Moyses et Josue, qui simul erant Prophetae et duces populi immediate a Deo suscitati, poterant eodem actu perficere canonizationem privatam et publicam scriptorum suornm. Prophetia autem Danielis, quia neque inserta est in libros propheticos neque commemorata est a Siracida, pluribus sae– culis post mortem Danielís qua talis agnita est, neque poterat, uti videtur, publice canonizad nisi a summo sacerdote ve! a synedrio (1). Apud christianos haec facultas absque dubio competit summo pontifici ve! collegio episcoporum ve! concilio oecume– nico, cum infallibiliter queant decidere res ad fidem et mores pertinentes. Sic:jam s. PETRUS canonizavit quasdam epístolas s. Pauli ecclesiis notas : « sicut et carissimus frater noster Paulus se– cundum datam sibi sapientiam scripsít vobis, sicut et in 0111- nibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia;intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem,, (Ji Petri 3, 15 s). (!) Tribunal supremum Judaeorum (domus judicii, beth-din), quod post a. 70 in locum synedrii substitutum est, canonicitatem Cant. et Eccl. Jamnire agnovit circa a. 100.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz