BCCCAP00000000000000000000483

12 DE CANONE S. SCRIPTUf~AE Aequivalens testimonium dedit JosuE, quando ausus est scribere < praecepta et judicia, omnia verba haec in volumine legis Domini > (los. 24, 25 s). Pariter SAMUEL (/ Sam. 10, 25); ita lsA1As, quando vocat prophetiam suam < librum Domini » (Is. 34, 16); ita jEREMIAS, quando jussit Baruch legere de vo– Iumine , verba Domini audiente populo in domo Domini... , (jer. 36, 6); ita EzECHIEL, qui unice propemodum verba et visiones Domini enarrat in libro suo. B) ldem criterium adhibetur in Novo Testamento: reve– latio prophetica vel, quod idem est, apostolica. Cum Christus apostolis promisisset Spiritum sanctum, Spiritum veritatis (loan. 14, 26; 16, 13 s.) et eos consti– tuisset dispensatores mysteriorum Dei (/ Cor. 4, 1), apostoli provocant saepe in scriptis suis ad auctoritatem divinam quam acceperunt (1); exigunt ut scripta sua publice legantur in eccle– siis (2) ; declarant, ut joANNES in Apocalypsi, se revelationem a Jesu Christo accepisse, ex divino mandato conscripsisse (3), prohibentque severissime, ne quis audeat quidquam addere, nec quidquam auferre (4). Proinde, sicut apparet e testimoniis Patrum, satis erat ad habendum librum pro inspirato, certo scire illum fuisse a quodam apostolo conscriptum ve! saltem ut inspiratum ab apostolo agnitum esse (5): « Sane quod Spiritus sanctus unum– quemque Sanctorum vel Prophetarum ve! Apostolorum inspi– raverit... manifestissime in ecclesiis praedícatur » (6). inspiratio ad scribendum, quae non necessario includit reveiationem, unde « Iibri prophetarum » sensu eminenti vocari possunt « inspirati ~. (1) / Cor. 2, 10; 7, 40; Gal. 1, 8-10 etc. (2) / Thess. 5, 27; Col. 4, 16. (3) Apoc. 1, 1-3. (4) Apoc. 22, 7. 18 SS. (5) LAORANGE, Revue biblique, 1935, p. 216. (6) ÜRIGENES, De principiis, Praef. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz