BCCCAP00000000000000000000483

NOTIONES GENERALES 11 III. Criterium hujus canonizationis non est aliud quam revelatio supernaturatis de facto inspirationis, cum hoc facturn non aliter innotescere possit. A) Hoc testimonium propheticum fuisse in Vetere Testa– mento ve! apud Judaeos criterium divinae auctoritatis librorum sacrorum recte innuit / Mac/z. 4, 46: fratres enim Machabaei agnoscunt prophetis facultatem decidendi ele rebus religiosis, ad quas sine dubio pertinet praeprimis testificatio de inspira– tione librorum. Quod clarius adhuc docet JosEPHUS FLAv1us. Quanclo ex– plicat cur scripta recentiora (deuterocan.) non eamdem obti– nuerint auctoritatem ac priora (protocan.), illud criterium pro– pheticum applicat: « propterea quod minus explorata fuit suc– cessio prophetarum > ( 1). Et vero, in A. T., piures prophetae cognoscuntur, qui testimonium, etsi non explicitum et formale, saltem implicitum et virtuale, ediderunt de origine et índole divina librorum sacrorum. Talem attestationem implicitam certo dedit populo pro– pheta magnus MovsEs, quando verba Dei scripsit in libro quem reposuit in latere arcae foederis. Nam, in maxima parte libri sui, non aliud refert --- directe ve! indirecte - quam ipsa , verba Domini > (Ex. 24, 4), < praecepta et caeremonias atque judicia, quae mandavit Dominus Deus " (2). Cum autem aliquid tale apud nullam aliam gentem inveniatur (Deut. 4, 8), cum genuinus propheta Dei non debeat proferre aliud quam ipsa verba Dei (Deut. 18, 18), cum inspiratio divina ad loquen– dum initio accipiatur pro inspiratione ad scribendum et vice versa, rectissime scrípta mosaica habita sunt prophetica vel divina. De facto libri historici, qui appositi sunt ad legem mosaicam, vocati sunt , prophetici > vel · prnphetae prio– res ) (3). ( l) Contra Ap. 1, 8. (2) Deut. 6, l ; cf. 28, 1. 15. 58; 30, 8; 31, 9. 24 ss. etc. (3) Stricte sumpta, inspiratio ad loquendurn ve! prophetia, quae supponit ordinarie revelationem divinitus factam, plus exprimit quam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz