BCCCAP00000000000000000000469

308 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (9) Favent in primis huic opinioni Apostolorum sententiae; favent sa– crosancta concilia; favent divinae revelationes; favent pene innumerabi– lia SS. Patrum tam graecorum quam latinorum testimonia; favent Sum– mi Pontífices; favent miracula; fa:vent altaria; favent imagines; favent indulgentiae; favent, denique, quod maxime considerandum est, totius sacrosanctae Ecclesiae communis devotio, cornmunis consensus, et, ut tandem hoc de fide definiatur, commune desiderium. Faveatque nunc, humiliter quaesumus ac deprecamur, tot tantisque votis ac testimoniis etiam Paulus, Paulus quidem nomine, sed in coelis et in terris Petrus, verbum enim Christi hoc est (25); quini– mo et sibi ipsi, suae maximae devotioni faveat, qui clavibus supremae potestatis suae adaperiat, tandem has Deiparae Virginis iusti- tiae portas, ut in eas omnes laetis liberisque animis, ut corde credimus, sic et ore confitearnur et Tibi et Regi: Tibi, ut omnibus ape– rienti, Regi, ut pro omnibus deprecanti, cuius cor in manu Dei sit (26), pie credendum est huiusmodi affectum, huiusrnodi desiderium a Spiritus Sancti inspiratione manare. Haec sunt mea meorumque, quae Tibi ad tuos sanctissimos Pedes humiliter reddimus vota, Beatissime Pater. Pro quibus et si mihi lice– ret millies mortem oppetere, millíes esset mors ista pretiosa; pretio enim sanguinis, quo redempti sumus (27), ut copiosa sit eius redem– ptio debetur. Debetur enim et Virgini, quae humiliter talem san– guinem, quo redimeremur, ex suis purissimis visceribus, Spiritu Sancto cooperante, ministravit. Soror enim ista nostra est (29); quinimo et Mater Redemptoris; sanguinis enim ille, sanguis Dei est, qui est ipse Redemptor. Et hic taceat, tandem, Beatissime Pater, omnis lingua; contremiscat omnis creatura, de tanto sanguine, de tanta matre, eam quam potest gloriosiorem non habere opinionem. Datum in nostro regali Pardi coenobio, die 25 iulii 1617. III. - DE SUPPLICI LIBELLO PROVINCIAE CATALAUNIAE. Exemplar huius supplicis libelli nullum auctoris nomen ex– plicite exhibet; quod autem mentem referat sodalium Capucci– norum provinciae Catalauniae, ipsa verba manifestant. Ad tem– pus compositionis quod spectat, patet scriptum esse ut votis re– gis obtemperaretur, quum tota Hispania vehementissime exop– tabat oraculum infallibilis magisterii recipere, quod privilegium (25) Cf. Mt.16, 18. (26) Cf. Prov. 21, 1. (27) Cf. 1 Petr.1, 19. (28) Cf. Psalm.129, 7. (29) Cf. Gen. 24, 60; Prov. 7, 4; Cant. 8, 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz