BCCCAP00000000000000000000469

(8) P. MELCHIOR A POBLADURA 307 nem hanc praerogativam marianam ipsa sanguinis effusione fir– mandi atque roborandi. Utraque significatio invenitur etiam in Oratione P. Illuminati a Messana, de qua mox redibit sermo. Textus huius supplicis libelli innotuit anno 1891; infeliciter tamen editor significare omisit, ubinam codex reperiebatur, et vix asserit «ex antiquo manuscripto» depromptum esse. Suspi– cari possumus tune codicem in tabulario generali Ordinis con– servari; sed frustra illum quaesivimus. Quare, additis tantum– modo locis sacrae Scripturae, quos auctor significat, illum ad lit– teram desumimus ex Anal.O.F'.M.Cap. 7(1891), p. 87-88. Vere regium est; Beatissime Pater, ut qui in hoc mundo a Deo Optimo Maximo regum Rege et dominantium Domino (18) tot tantisque abhinc saeculis regia decoratus est dignitate, super efflagitet proque animo concupiscat, cum honor Regis iudicium díligat (19), ut in iudí– cium tandem ducatur iustitia l\fatris Filii Regís. Quinimo ipsiusmet Re– gís coelestisque Reginae, quae, licet ut Psaltes canit, semper a dextris astitit in vestitu deaurato (20), semper scilicet amica, semper pulchra et absque macula, adhuc tamen ut magis magisque veritas ista eluce– scat, adhuc, inquam, quod est mirabile in oculis nostris (21), circumdata est varietate (22). Sed qua varietate? Dicam ego: varietate opinionum, varietate sen– tentiarum. Sentiunt enim de ea nonnulli, sed (quod ponderis est) et hi quidem pauci ac singulares, et de ea opinantur ut prius ad sinistram, pastea ad dexteram in regno coelorum sederit. Reliqui vero omnes una voce fatentur in ea dexteram Domini fuisse virtutem (23), et ab eadem <lextera Domini mirabiliter super omnes filias Adae fuisse exaltatam; exaltatíone videlicet ut 11011 quiden1 per se, sed ex gratia, gratiae vita ab instanti suae conceptionis semper viveret et numquam Deo per con– tractionem maculae culpae originalis moríretur. Opus enim et manus Dei haec est. At ex his quos audiat, et ad quos aures suas inclinet seraphica mea familia in hisce Hispaniarum partibus, necnon etiam in tota exten– sionis suae latitudine, per litteras regias ut in medium afferam, requi– situs; iussis tanti ac tam catholici Regís obtemperans, breviter dicam quod sicut nos omnes, ut apostolice loquar (24), licet multi, tamen unum sumus sub uno dignissimo capite nu11c constituti, ita etiam omnium 11ostrum haec una vox, una sententia, videlicet: sacratíssimam Virginem 1\fariam ex singulari Dei privilegio absque macula originalis peccati fuisse conceptam. (18) Cf. 1 Tim.6,15; Apoc.19,16. (19) Cf. Psalm. 98, 4. (20) Cf. Psal?n. 44, 10. (21) Cf. Psalm.117, 28. (22) Cf. Psalm. 44, 10. (23) Cf. Psalm. 117, 16. (24) Cf. Rom. 12, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz