BCCCAP00000000000000000000469

306 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (7) teras provincias vel saltem alia provinciae Castellae coenobia vi– sitavit, atque l\fatritum reversus est probabiliter ad dignitatem magnatis primae classis suscipiendam; etenim die 2 aprilis idem Nuntius addebat a rege susceptum esse «extraordinariis amoris et hono'ds declarationibus» (13). Igitur optime explicatur, paucis elapsis diebus, regiam voluntatem sedulo exsecutum esse, enixe adprecantem Summum Pontificem ut is votis regis catholici ob– dignaretur. Accedit quod ipsemet generalis lVIinister ardenti studio in Deiparam ferebatur, cuius laudes poemate in 24 cantus distributo celebravit (14). Nihil igitur impedit quominus supplex libellus Paulo a Ce– sena tribuatur, immo omnia suadent ut ipsi adiiciatür. Certum est quod neque a sodalibus religiosis communitatis coenobii de El Pardo subscribitur (15), neque supplicationem exhibet solius provinciae Castellae (16). Neque propugnari amplius licet aucto– rem esse P. Illuminatum a lVIessana, qui tune temporis munere commissarii generalis huius provinciae fungebatur (17). Supplicis libelli argumentum ita evolvitur: memoratis opi– nionum diversitate de hoc mysterio et huius supplicationis occasio– ne, auctor luculentissime suam suorumque subditorum sententiam enuntiat, quae omnimodam beatae Virginis a culpa originali prae– servationem propugnat: «Omnium nostrum haec una vox, una sententia, videlicet: sacratissimam Virginem lVIariam ex singulari Dei privilegio absque macula originalis peccati fuisse conceptam». Continuo obiter argumenta attinguntur, quibus ducti ac roborati definitionem dogmaticam veritatis a Sede apostolica instantissime postulare audent. Animadvertas mentionem imaginis «portarum» comparate ad Virginem immaculatam, necnon animi dispositio- (13) « Da S.M. e stato ricevuto con straordinarie dimostrazioni d'amore et honore». Cf. Arch. Vat., Nunz. Spagna, t. 60E, p.169; MELCHOR DE POBLADURA, Los Generales de la Orden Capuchina Grandes de España de primera clase, in Coll. Pranc. 13 (1943), p. 253-302. (14) Cf. BERNARDUS A BoN0NIA, O.])'.lVI.Cap., Bibliotheca scriptorum Ordinis lk[in. S.Prancisci Capuccinormn, Venetiis 1747, p.207: «Poema in 24 Cantus distri– butum, ubi laudes Mariae Virginis dulcissime celebrantur ». Nullum poematis exem– plar hactenus inveniri potuit, quare Eduardus Alenconiensis (cf. B,:bliotheca Ma– riana Ordinis PP. Min. Capiweinorum, Romae 1910, p. 60) duas primas « octavas> edidit ex codice tabularii generalis Ordinis excerptas. Dionysius Genuensis, O.F.M. Cap. (cf. Bibliotheca scriptorurn Ordinis Min. S. Prancisci Capuccinorum, Genuae 1680 et 1691) hoc poema marianum non commemorat. Cf. GIUSEPPE DA FERMO, O.F.M.Cap., Gli scrittori cappuccini delle Marche, Jesi 1928, p. 81s. (15) Ut ipsi olim innuimus. Cf. MELCH0R DE PoBLADURA, Los Prailes Menores Capuchinos en Castilla. Bosquejo histórico, Madrid 1946, p. 22s. (16) Ut asseritur in Lexicon Capuccinum, Romae 1951, col. 807. (17) Nuperrime sub eius nomine textus supplicis libelli editus est. Cf. Boletfo Ojic. Prov. Cap. Castilla 7(1954), p. 155s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz