BCCCAP00000000000000000000469
(6) P. MELCHIOR A POBLADURA 305 orabant, ut hoc mysterium vellet aperire, curiae valedixit Kalen– dis octobris» (8). His igitur summatim praelibatis, de supplicationibus a so– dalibus Capuccinis Summo Pontifici ponectis singillatim brevi– terque nobis disserendum est. Tune constitutae erant in Hispania tres monasticae provinciae, scil. Catalauniae, Aragoniae et Va– lentiae, et insuper unus commissariatus generalis Castellae. Exem– plar autem litterarum, quas moderatores provinciarum Arago– niae et :Valentiae proculdubio scripserunt, hactenus nos latuit. Prostant tamen supplex libellus :i\íinistri generalis supplicesque epistolae moderatorum Catalauniae et Castellae. II. - DE SUPPLICI LIBELLO MINISTRI GENERALIS PAULI A CESENA (25 IUL. 1617). Cuique textum oculis perlustranti illico patebit auctorem non nomine proprio neque sodalium unius alteriusve provinciae reli– giosae, sed ut interpretem totius seraphicae Capuccinorum fami– lia in Hispaniarum regnis, immo «in tota extensionis suae lati– tudine» has litteras postulatorias scripsisse. Iam vero quia id tantummodo supremi moderatoris Ordinis officium est et munus, ideo ipsi olim hunc supplicem libellum Ministro generali Paulo a Cesena adiudicavimus, quamvis nullum aliud extrinsecum testi– monium historicum aut bibliographicum in promptu haberemus(9). Et re quidem vera, in comitiis generalibus Romae habitis mense maio anni 1613 ad supremam Ordinis dignitatem evehitur egregius vir Paulus a Cesena (1556-1638) in utroque iure doctor eximius atque inter sacros oratores optime notus, necnon ob dex– teritatern in negotiis pertractandis valde appetitus sive a Sumrno Pontifice, cuius nomine et auctoritate saepe ablegatur, sive a prin– cipibus et magnatibus (10). Ineunte rnense februario anni 1617 provinciarn monasticarn visitatmus in regnum Castellae perve– nit. Die 19 huius mensis Nuntius apostolicus Paulum V monuit Matriti adesse Ministrurn Ordinis generalern valde ab Hispania– rurn rege honoraturn (11). Die 1 martii in regio coenobio vulgo de El Pardo cornitiis provincialibus praefuit (12), et exinde. ce- (8) Cf. L. WADDINGUS, op. cit., p. 27. (9) Cf. l\fELCHIOR A P0BLADURA, Historia generalis Ordinis Fratrum Minorun~ Capuccinorum I, Romae 1947, p.182. (10) Cf. MELCHIOR A P0BLADURA, op. cit., p. 70; FELICE DA MARET0, O.F.l\f.Cap., Tavole dei capitoli generali dell'Ordine dei FF.MM . Cappucini, Parma 1940, p. 117s. (11) « Qui sta il Padre Generale de Cappuccini, al qua! S.M. ha fatto honori straordinarissimi ». Cf. Arch. Vat., Nunz. Spagna, t. 60E, f. 90. (12) Cf. BUENAVENTURA DE CARROCERA, O.F.M.Cap., La provincia de Frailes Me– nores Capuchinos de Castilla I, Madrid 1949, p. 80s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz