BCCCAP00000000000000000000469

304 PETITIONES CAPUCCINORUJ\I AD PAULU',1 V (5) torias Romam mitterent, quibus serpentes difficultates et gravia incommoda amoverentur, simulque palarn fieret seria ac firma regis voluntas. Reapse coetus huic negotio praepositus die 9 iulii statuit ita faciendurn esse (3). Nuntius apostolicus litteris ad Se– cretariam Status die 16 rnissis conqueritur de huiusrnodi agendi ratione (4). Nihilorninus tum rectores universitatum tum supe– riores Ordinum religiosorum certiores facti sunt peropportunum fore ut singuli vota edicerent ad Summum Pontificem deferenda. Aestate autem illius anni Cardinales S. Inquisitionis propo– :sitam quaestionem pervestigare non cessabant. Et hic memorare iuvat singulare votum S. Roberti Bellarmino hac occasione pro– latum (5). Tandem prodiit decretum Sanctissimus Dorninus (31 .aug. 1617) promulgatum die 12 septembris; quamvis neutra sen– tentia explicite damnaretur vel approbaretur, amplius asserere non licebat in publicis conventibus et consessibus, in dis3ertatio– nibus, e cathedra vel a suggestu, beatam Virginem Mariam in peccato (!riginali esse conceptam (6). Primo quidem tempore apud Hispanos hoc decretum cum gaudio susceptum est; sed non om– nes illud adeo efficax esse duxerunt, ut non ulterior favor a Sede .apostolica requireretur. Et quidem novae legationes ad Urbem parantur. Ad litteras postulatorias quod attinet, adserendum est non omnes aequa sollicitudine mandatum regiurn exsecutos esse (7); ceterum coetus Matritensis exsecutionem non urgebat, quia non– dum novus legatus electus erat ad Urbe~11 profecturus. Paulatim tamen rnultae supplicationes Matritum trasrnissae sunt; quas, in– .sequente anno 1618 ad finem volvente, regius legatus Antonius de Trejo, 0.F.l.VLObs., secum Romam detulit. «Illud solum curavit {legatus), et summopere desideravit quantocius a regiis ministris expediri, sibique tradi quae tradenda erant scripta et legationi necessaria. Haec ut obtinuit, litterasque habuit apud se omnium academiarum, ecclesiarum, praelatorum, religionum, regnorum et civitatum Hispaniae, in quibus a Sanctissimo Domino enixius (3) L. Frías (cf. art. cit., p. 299) asserit hanc decisionem datam esse die 19 iu– lii; sed ex testimonio Nuntii apostolici, quod in textu afferimus, patet tempus non ita procrastinandum esse. (4) Textus originalis harum litterarum servatur in Arch. Yat., Borghese I, vol. 967, fol. 145s. (5) Cf. XAV. l\f. LE BACHELET, S.J., lmmaeulée Conception, in Dict. Théol. Cath. VII/1, col.1153s; IDEllI, Yen. Serví Dei Roberti Carel. Bellarmini de lmmaculata B.V.M. Coneeptione VotU?n, Parisiis 1905. (6) Cf. Bullarium Romanmn XII, p. 396s; L. WADDINGUS, op. cit., p.13ss. (7) Supplex libellus studiorum universitatis Salmanticensis datus est die 23 septembris anni 1617. Vide textum apud J.l\L Pou Y l\fARTÍ, art. cit., p. 510; F. MARCOS R0DRIGUEZ, La Universidad de Salamanca y la Inmaculada, in Salmanticensis 1(1954), p. 545ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz