BCCCAP00000000000000000000469
(4) P. MELCHIOR A POBLADURA 303 bantur, et frequentia atque acrimonia rnultiplicabantur, quum ab anno 1615 argumentum publicis in disceptationibus academicis viri docti etiam detulerunt. !taque negotiurn ad Aularn Matriten– sem delatum est, et iussu regis Philippi III anno insequente 1616 virorum consiliurn seu coetus (Junta) constituitur, qui quaestio– nern penitius examinarent et apta ad sedandos animos remedia proponerent (1). Mense autem iulio statutum est regiurn lega– tum extraordinarium Placidum Tosantos, O.S.B., mittere, qui no– mine regis totiusque hispanicae nationis a Surnmo Pontífice postu– laret et obtineret dogmaticam Conceptionis Immaculatae defini– tionem. Interim autem Paulus V satis esse censuerat ad comrno– tos sedandos animos, si constitutiones apostolicae Sixti IV et Pii V de hac eadem re olim p;rornulgatae adamussim observaren– tur; quare brevi apostolico Regis pacifici ( 6 iul. 1616) illas in– novavit, prohibuitque quominus deinceps de hac quaestione in concionibus ad populurn disputaretur vel vulgari sermone scri– beretur aut dictaretur, quod nonnisi in academiis et capitulis~ ubi nulla scandali occasio subesse poterat, perrnissum erat (2). Exinde tamen novae exortae sunt difficultates. Siquidern lau– datus Matritensis virorum coetus Philippo III proposuit ut in suis regnis publicationem istius brevis pontificii vetaret, donec regius legatus Romam pervenerit et munus sibi commissum obie– rit. Porro is nonnisi die 21 decembris an. 1616 in Urbem per– venit, et primam coram Sanctissimo audientiam die 1 februarii insequentis anni obtinuit. Regius legatus illico dogrnaticam ve– ritatis definitionem postulavit; Summus autem Pontifex promisit de hoc gravissimo negotio se rnature deliberaturum esse. Profecto illud mox commisit examinandum Cardinalibus S.R.U. Inquisi– tionis, inter quos, cum non una esset eorum sententia, quaestio– nis solutio protrahebatur. Quocirca legatus regius mense maio an. 1617 Aulam lVIatritensem enixe oravit ut nationis senatus, studiorum universitates aliique coetus civium litteras postula- (1) Circa vicissitudines historicas huius quaestionis cf. L. FRÍAS, S.J., Felipe III y la himaculada. Instancias a la Santa Sede por la definición del misterio, fo RaJ.. zón y Fe 10(1904), p. 21-33. 145-156. 293-308; J. M. Pou Y MARTÍ, O.F.M., Embaja– das de Felipe III a Roma pidiendo la definición de la Inmaculada Concepción dec Maria, in Arch. Ib. Amer. 34(1931), p. 371-417. 508-534. Lucas Waddingus, O.F.M. Obs., paucis absoluta legatione Placidi Tosantos, fusiore calamo innixus documen– torum copia disseruit de altera legatione Antonii de Trejo. Cf. Legatio Philippi III et IV Catholicorum Regi,m Hispaniarum ad SS.DD.NN . Paulum PP. V et Grego– rium XV de definienda controversia Immaculatae Conceptionis B. Virginis Maria& per Illustriss. et Reverendiss. Dom. D. Fr. Antonium a Treja, episcop. Carthaginen– sium, regium consiliarium et oratorem, ex Ordine Minorum, Antverpiae, 1641. (2) Cf. Bullarium Romanum XII, Augustae Taurinorum 1867, p. 356; L. WAD– DINGUS, Legatio Phílippí III, p. 7ss.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz