BCCCAP00000000000000000000469

PETITIONES FR. MIN. CAPUCCINORUM AD PAULUM V PRO DOGMATICA DEFINITIONE IMM.\CULATAE CONCEPTIONIS B. M. VJRGINIS Sciunt omnes theologiae cultores controversias doctrinales circa beatissimae Virginis lVIariae conceptionem immaculatam ul– timis annis pontificatus Pauli V excitatas haud parvi esse mo– menti ad sinceram accuratamque huius dogmatis historiae cogni– tionem comparandam. In Hispania praesertim alacri studio navi– ter impenditur opera, ut, iteratis precibus ad Sedem apostolicam transmissis, « pia sententia » uti dogma fidei ab omnibus am– plectendum declaretur; ex utraque parte tractatus apologetici et polemici in lucem proferuntur; Romae Purpurati Patres con– gregantur ad simul disceptandum de possibilitate, opportunitate, necessitate huiusmodi definitionis. Optata quidem res ad felicem exitum non perducitur; sed authenticus atque iteratus Sedis apo– stolicae interventus id effecit ut vexata quaestio penitius investi– garetur, imrno et gressum faceret ad certam ac definitam solutio– nem, quamvis haec diu protrahenda erat. Impraesentiarum nostra potissirnum interest singulares partes breviter manifestare, quae in illo hispanico motu promovendo atque exsequendo an. 1617 Fratribus lVIinoribus Capuccinis obveniunt. Antequam autem tota res in medium proferatur, status quaestionis paulisper est enu– deandus. I. - DE REGIA LEGATIONE PLACIDI TOSANTOS, 0.S.B., AD PONTEFICEM PAULUM V. Ab anno 1613 frequenter apud Hispanos turnultus et sean– dala prorumpebant, quia quidam concionatores e suggestu teme– rarie ausi sunt asserere Deiparam Virginem lVIariam macula ori– ginalis peccati e:onceptarn esse. Huiusmodi populares dissensio– nes et animorum discordiae praesertim in regione Baetica agita-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz