BCCCAP00000000000000000000469
(22) P. MELCHIOR A POBLADURA 321 quod adversus Mariarn est chirographum decreti non deleret, affigens illud cruci, tanquarn triurnphurn nobilern, eo quod Redemptor orbis in Virgine non irnrnolatus vicerit (125). Deprecar tandem (126) propter Dornum Domini Dei nostri, cum haec sit lex istius Domus in sumrnitate rnontis, quae est ipsa Dei Geni– trix Maria, ut ornnis finis eius in circuitu, id est et rnors et vita, et nativitas et denique conceptio Sanctum Sanctorurn sit atque vocetur. Ex Ezechiele 43 º (127). V. - CONCLUSIO. Habes igitur, humanissime lector, impensissimas preces, qui– bus Fratres Minores Capuccini definitionem dogmaticam singu– laris privilegii Immaculatae Conceptionis anno 1617 postulabant. Id quod, eas legenda, in primis oculum percellit, est flagrans erga Deiparam amor, quo auctores inflammabantur, -vehernensque de– siderium beatissimae Virginis Mariae laudes celebrandi. Argu– mentorurn series, quibus tam pia sententia nitebatur, eadem fere sunt in triplici libello, neque alia apud viros doctos circumferri solebant, nimirum: consensus fidelium, auctoritas Ecclesiae, sanc– torum Patrum testimonia, dignitas et excellentia Matris, decor atque honor Filii; neque desunt sacrae Scripturae loci, quos po– tius sensu allegorico quam litterali auctores interpretantur. Allatae petitiones ad Paulum V luculentissime patefaciunt unanime sodalium religiosorum propositum doctrinam hanc omni contentione defendendi etiam, si opus esset, cum proprii sangui– nis effusione. Iure igitur Minister generalis Paulus a Cesena proclamare poterat: « Omnium nostrum haec una vox, una sen– tentia, videlicet: sacratissimam Virginem Mariam ex singulari Dei privilegio absque macula originalis peccati fuisse conceptam». Et aequo iure Illuminatus Messanensis addebat: « Virginis Con– ceptionis advocatio nostri praecipui Seraphici Ordinis est gloria». (124) Cf. Col. 2, 14. (125) Ex liturgia Feriae VI in Parasceve: « Et super Crucis trophaeo die triumphum nobilem: qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit ». (126) Antea in codice scriptum erat: « denique ». (127) I sta est lex domus in summitate montis: Omnis finis eius in circuitu sanctmn sanctorum est; hace est ergo lex domus. Cf. Ezech. 48, 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz