BCCCAP00000000000000000000469

320 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (21) cundiae temporibus istis factus est reconciliatio (115). Non quia per eum reconciliatio fuit ínter Matrem et Filium, cum nulla ínter Filium et Matrem praecesserit inimicitia; sed quod et Matri et Filio reconci– lientur illi, qui contra utriusque dignitatem inutilibus vociferationibus insurgunt, cum dicat Anselmus: Quisquis parvipendendam putat huius Virginis celebrare conceptionem, nec meretur esse cum fidelibus, nec pastea cognoscere Salvatoris adventum. Et paulo post: Non est verus amator Virginis, qui respuit colere diem conceptionis (116). Teque, o Sanctissime Pater, non ut roges rogo, cum ut offeras dona pro hominibus et ut ab hominibus rogeris ex hominibus sis assum– ptus (117); sed potius ídem Regis oraculum insinuando, omnibus pre– cibus ac votis precor obtestorque, ut liceat rnihi Sanctitati tuae hurnili– ter dicere: Fíat pax in virtute tua (118), in hac enim tua virtute lae– tabitur Rex et exultabit vehementer. Desiderium cordis eius tribuens ei (119). Tantum enim opus Tibi a coelo servaturn videtur, quandoqui– dem si Paulo 3 º regnante et Spiritu Sancto annuente, per sacrosanctam Tridentinam synodum in eodern Spiritu legitime congregatarn expresse sanciturn mandatumque fuit, ut in universali Pauli Apostoli decreto, in qua de peccato originali agitur, minime comprehendatur B. Immaculata Virgo Dei Genitrix (120); quis est qui non videat quarn proprium sit alterius Pauli hoc de fide statuere, ut quod non expressit tertius, decla– ret quintus, Philippo praesertim tertio pro se suisque regnis quam maxime (121) deprecante. Adprecor etiam, ut hoc velis faxisque, Sanctissime Pater, propter fratres meos, cum Virginis Conceptionis advocatio nostri praecipui Se– raphici Ordinis sit gloria, et ob magnam quam ad Ipsam ducimus re– verentiam. Deprecor (122) propter proximos meos; totus enim orbis terrarum (fol. 420r) hoc summopere efflagitat, nec est qui huiusmodi decretum proprio non scriberet sanguine (123), sanguineque proprio (115) Cf. Eccli. 44, 16-17. (116) S. ANSELMUS, Sermo de conceptionc beatae Mariae: PL 159, col. 322. (117) Cf. Hebr.5,1. (118) Cf. Psalm.121, 7. (119) Cf. Psalm. 20, 2. (120) Haec sunt verba decreti conc. Tridentini, sess. V, die 17 maii an.1546: « Declarat tamen haec ipsa Synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam, Dei genitricem ». Cf. Canones et decreta concilii Tridentini, Neapoli '.1.872, p.15. (121) Antea in codice legebatur: « instantissime », quod verbum postea dele– tum est. (122) In codice sequibur verbum « etiam » abrasum. (123) Vide supra, p. 308. Lectores provinciae Castellae eorumque alumni initio cuiusque anni scho]astici iuramento sese obstringebant ad defensionem huius pri– vilegii mariani, etiam cum sanguinis effusione. Cf. l\fATTHEO DE ANGUIAN0, O.F.M. Cap., Disciplina religiosa para la educación de la juventud de los Menores Capuchi– nos ... de esta proi,incia de la Encarnación de las dos Castillas, Madrid 1677, p.198; [BUENAVENTURA DE CARROCERA, O.F.l\f.Cap.], La Inmaculada y la provincia de Castilla, in Bol. Ofic. Prov. Cap. Castilla 7(1954), p. 157.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz