BCCCAP00000000000000000000469
(20) P. MELCHIOR A POBLADURA 319 simum constituit heredem; ille cui tot gentes in hereditatem dedit (105), et in possessionem terminos terrae (106); ille, inquam, qui est dilectus Deo et hominibus, in quo quantum Sibi complaceat (107), satis ex eo patet, quod Matris suae causam, iuditium atque [fol. 419v] iustitiam, ipsi praecipue tanquam Regi optimo maximoque filio Regis, suisque Hispaniarum regnis commendasse videatur. Verbum Christi est: Quae de ore exeunt, de corde procedunt (108). Quod si verum est, ut est parí– ter verissimum, cor Regis est in manu Domini (109); liceat mihi ex hoc absque dubio inferre, quod vox eius pro Te cunctoque populo christiano, ut hoc de fide definiatur, manus Dei est, opus Dei est (110), vox Dei est, quia vox populi, vox Dei. Dicam brevius: vox quidem, vox Regís est, manus autem Dei (111). Audi igitur, Beatissime Pater, vocem Dei, Regis et populi; populi videlicet totius christiani Regís Catholici, ac demum ipsiusmet Dei, Regum Regis et dominantium Domini. Clamat Deus de coelo et in cru– ce: Mater mea est (112). Clamat Rex sub coelo et iuxta crucem: Regina coeli est. Clamat populus in coelum et propter crucem: Soror nostra est (113). Crescat, crescat ergo, Beatissime Pater, in mille milia; possi– deat conceptio sua portas inimicorum suorum. Quinimo attollite, attollite portas, príncipes, vestras. Vos, inquam, Príncipes, qui estis Urbis et Orbis, Purpurati Príncipes praeclarissimique Cardines, super quorum humeros Deus posuit orbem, et propter maximum, qui Dei Filio eiusque Matri debetur, honorem, Regiis, quaeso, totiusque mundi votis annuite; et ubi adest tanta scripturarum profunditas et oraculorum altitudo; ubi tot pietatis ignes; ubi tam certa, tam vera et tam inveterata in utra– que Ecclesia, et orientali et occidentali, circa purissimam Virginis con– ceptionem traditio, veritas ista tandem elucescat et in lucem prodeat, contra Dei Matrem nunquam tenebrarum principem portasque inferi praevaluisse, nec ullam cum Filio a primae suae conceptionis exordio habuisse inirnicitiarn, sed potius summam pacem, summum amorem, summarn charitatem, cum de ea scriptum sit: Et factus est in pace lo– cus eius et habitatio eius in Sion (114). Rogate ergo illustrissimi Cardinales, vosque omnes Romanae Ec– clesiae Reverendissimi Praesules (ut ad eundem psalmographum, ex quo egressa est, mea revertatur oratio); rogat-2, inquam, quae ad pa– cem sunt nostrae misticae Hierusalem. Rogate illum, qui est Sacerdos Magnus, illum qui in diebus suis placuit Deo, illum qui in tempore ira- (105) Cf. Psalm.110, 7. (106) Cf. Psalm. 2, 8. (107) Cf. 1lJt. 3, 17; 2 Petr.1, 17. (108) Cf. Mt.15, 18. (109) Cf. Prov. 21, 1. (110) « Opus enim et manus Dei haec sunt ». Ita Paulns a Cesena, supra, p. 307. (111) Cf. Gen. 27, 22. (112) Cf. Joan. 19, 27. (113) Cf. Cant. 8, 8. (114) Cf. Psalm. 75, 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz