BCCCAP00000000000000000000469

318 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (19) enim est alter in terris gloriae Rex, quia ipse est laetitia Ecclesiae, gloria fidei et honorificentia totius christiani populi nostri (95). Ipse est Dominus fortis et potens, dominus potens in prelio (96), cuius forte potentia tandem nemo est qui resistat, prout hisce nostris temporibus prelia ipsa testantur et bella, in quibus et vincere et vinci clare patet quod suum est. Ipse denique est Rex virtutum, de cuius praecipuis ac pene innumerabilibus virtutibus in Virginem pietate, fidei zelo, ac de– mum admirabili sanctitate nunquam satis. Vellet, vellet idcirco tantus iste Rex, qui quantus ipse sit, neque est qui bene scit; ve!let, inquam, velut alter Sanson, portas has una cum postibus apprehendens impositasque humeris suis, non ad montem, qui respicit I<Jbron (97), sed ad illum in quo pater non respexit filium, eum– que dereliquit, transferre atque portare tanquam illius sacratissimi an– phitheatri praecipuurn ae singulare tropheum. Sed neque opus neque onus est illud Regiis humeris adequatum. Illius quippe proprfom est, qui habet clavem super hurnerum eius, cuiusque vi atque imperio rnuri Jerico corruunt (98), rnontesque transferuntur in mare (99), quo (100) curn tuis tua est, una potentia est; nec debet tantae potentiae efficax deesse voluntas, ubi tot tantaque sunt divinae voluntatis argumenta, quae multifariam rnultisque modis olim loquens pene innumerabilibus tam graecis quam latinis Patribus in Prophetis, novissirne diebus istis loquutus est nobis in Filio (101). Quandoquidem quot quantaeque sunt in eo plagae guttaeque sanguinis decurrentis in terra (102), omnes una voce fatentur, hoc praesertim saeculo, tot tantasque esse dissertissimas linguas, oraque clamantia atque dicentia (habet enirn sanguis vocem suam) (103) sacratissimam Virginem l\fariam, cum de fide sit vera l\fa– ter Dei, aeque credendum esse, ex quo talis electa fuit, fuisse pariter semper filiam Dei Patris, sponsamque dilectissimam Spiritus Sancti, ut sic summo omnipotentique Redemptori summa omnisque tribuatur re– demptio, videlicet totiusque generis humani captivitatem convertisse, simul et avertisse; convertit nostram, avertit l\fariae; nos redimendo, Illam praeservando; redemit nos in sanguine testamenti sui, praeserva– vit l\fariam in luce sagittarum suarum, in splendore fulguranti hastae suae (104). Est insuper et alius filius, in quo etiam communis caelestisque omnium parens, satis clare in dies magis magisque loquitur, suamque in– dicat voluntatem. Ille videlicet quem tot tantorumque regnorum dignis- (95) Cf. Judith 15, 10. (96) Cf. Psalm. 23, 8. (97) Cf. Judic. 16, 3. (98) Cf. Jos. 6, 20. (99) Cf. Psalm. 45, 3. (100) « quo cum »: pro his verbis in codice legitur abrasum: « cuius cuneta». (101) Cf. Hebr.1, 1. (102) Cf. Le. 22, 44. (103) Cf. Gen. 4, 10. (104) Cf. Hab.S,11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz