BCCCAP00000000000000000000469

(18) P. MELCHIOR A POBLADURA 317 tabernaculo de quo scriptum est: Et qui fecit me requievit in taberna– culo meo (81)? Sed quid amplius in tabernaculis immoror? ubi iarn bella usque ad finem terrae sunt ablata, ubi arcus inimicorum est contritus (82); ubi arma confracta et scuta combusta igne (83)? Repletus sum consola– tione, Beatissime Pater; superabundo gaudio (84) in his quae dicta sunt mihi; quod videlicet gloriosa dicta ac sancita sunt a Te de hac mi– stica ( !) civitate Dei ; ibi enim confregisti potentias arcuum, scu– tum, gladium et bellum (86), ut omnes laetis liberisque animis portas eius (87), in confessione ingrediamur atria in himnis (88) et non am– plius in contentionibus (89), psallentes et confitentes quod ab istanti suae fundationis semper domus et templum ac civitas Dei fuit Maria; atrium vero diaboli nunquam. [fol. 419r] Hinc totus propter hoc profussis gaudiis in orbe terra– rum murtdus exultat, iubilat, ac nunquam satis Tibi in hoc iubilare vi– detur. Tibi eas quas potest gratias refert. Tibi Nestoris annos, prin– cipatum felicern, senatum fidelem, exercitus fortes contra Turcas alios– que crucis inimicos, Ecclesiam quietam atque pacatam, ac tandem aeter– num premium deprecatur, qui clavibus supernae potestatis tuae fidelibus omnibus ostium hoc diu dessideratissimum a Te aperiretur, aperuisti, hostiumque oras perpetuo pariter clausisti silentio, ne in posterum ali– ter doceant, praedicent, scribant atque loquantur (90). Magna equidem sunt haec omnia, quae posuisti prodigia super ter– ram (91), sed illa digna cui fecit magna qui potens est, et cuius sanctum nomen (92), Mariae. Nihilominus tamen Rex noster, Beatissime Pater, pro se cunctoque populo christiano adhuc stat ad ostium et pulsat (93), quod licet apertum sit, Regibus tamen non aperiuntur portae, sed attol– luntur atque elevantur. Verburn Regis est, quinimo et pro Rege dictum atque prolatum: Attollite portas, príncipes, vestras et elevamini por– tae aeternales, et introibit Rex gloriae (94). Quis sit iste Rex gloriae, de quo hic loquitur Psaltes, nemo est qui ignoret. Sed liceat mihi de caelesti ad terrenum nostrumque Hispaniarum Regem transilire, ipse (81l Cf. Eccli. 24, 12. (82) Cf. Psalm. 45, 10. (83) Cf. Psulm. 75, 4. (84) Cf. 2 Cor. 7, 4. (85) Cf. Psulm. 86, 3. Auctor absque dubio respicit breve apostolicum Pauli V Regis pacifici ( 6 iul. 1616) et fortassis etiam decretum Sanctissinrns Dominus (31 aug. 1617). Vide supra, p. 303. 304. (86) Cf. Psulm. 75, 4. (87) Eadem fere verba, scil. « omnes laetis ... portas eius », leguntur in supplici libello Pauli a Cesena. Vide supra p. 308. (88) Cf. Psalm. 99, 4. (89) Cf. Rom.13, 13. (90) Vide notam 85, et supra, p. 303. 304. (91) Cf. Psalm. 45, 9. (92) Cf. Lc.1,49. (93) Cf. Apoc. 3, 20. (94) Cf. Psalm. 23, 7. 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz