BCCCAP00000000000000000000469

316 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (17) dit Christus (68), et exinde caperet membra quae traderet cruci, et mor– tem moriendo, antiquo penitus penitusque induceret inimico. Et haec sunt atria, Beatissime Pater, in quibus usque adhuc stan– tes pedes nostri fuerunt, quando in peccatis abhinc annis saepe saepius <lisserendo numquid Maria atrium diaboli fuisset, priusquam domus, civitas et templum Dei consecraretur? Adhaeret faucibus lingua (69) hoc dicere, arescunt labia hoc pronuntiare, tinniunt aures hoc audire, trepidant digiti hoc scribere, renuit animus hoc cogitare, aborret ( !), abborret ( !) denique mens ac tota in se contremiscit, hoc de Virgine, quae Mater Dei erat futura, tantummodo suspicari. Quae enim conventio lucís ad tenebras (70)? Nonne ista est civi– tas illa, quae non indiget sole, quia lucerna eius est Agnus (71)? Nonne ista est domus illa, de qua legitur: Non extinguetur in nocte lucerna €ius (72)? in illa, inquam, nocte, quam maledixit Job (73) (sapientibus €nim loquor)? Et idcirco Maria dicitur, quae illuminatrix et illuminata interpretatur, quia semper lux fuit in Domino (74) et nunquam eam tenebrae comprehenderunt (75). Quae wcietas Christi ad Belial (76)? Audatius dicam, haud enim dicere potuisset Christus: Venit prínceps mundi huius, et in me non habet quidquam (77)?, si habuisset in ma– tre, cuius caro et sanguis erat Christi, quia caro et sanguis Christi sanguis est et caro Mariae? Quod si, ut apostolice loquar (78), sanguis non hircorum aut tauro– rurn, sed Agni masculi, agniculi et absque macula, cuius sanguine asper– sae erant hebreorum portae in transitu percussoris nocte illa eorurn do– mos a comrnuni in Aegipto prirnogenitorum plaga liberavit, nec eas ausus est ingredi ac laedere, sed potius pertransivit atque transcen– dit (79); timuit, tirnuit enim Angelus sanguinern illum, sciebat quippe cuius erat typus. Quanto rnagis sanguis Mariae, qui sanguis eiusdem Agni esse debebat, cuius sponsa, et uxor et rnater futura erat Maria. Se domumque suam ac portas suae conceptionis ab ornni plaga originalis peccati liberasse credendurn est, ne percussor Belial ingrederetur in eam, sed potius timens ac tremens pertransiret atque transcenderet,. et sic fidelis inve11iretur Psaltes, qui decantavit et ceci11it: N011 accedet ad te malurn et flagellum 11011 appropi11quabit tabernaculo tuo (80), illi videlicet (68) Respicitur hymnus Te Dcum laudamus: « Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum ». (69) Cf. Psalm.136, 6. (70) Cf. 2 Cor. 6, 14. (71) Cf. . 4poc. 21,123. (72) Cf. Prov. 31,18. (73) Cf. Job 3, 3. (74) Cf. Eph. 5, 8. (75) Cf. Joan.1, 5. (76) Cf. 2 Cor. 6, 15. (77) Cf. J oan.14, 30. (78) Cf. Hebr. 9, 12s; 10, 4. (79) Cf. Ex. 12, 1ss. (80) Cf. Psalm. 90, 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz