BCCCAP00000000000000000000469

(16) P. MELCHIOR A POBLADURA 315 tiae, cum authore ipsius gratiae, quem Angelo nuntiante Verbo conce– pit et Virgo pius ac posterius, natura mirante, gratia plena genuit Maria (53). Huius mysticae domus portae dicam ego quod sit eius immaculata ac purissima conceptio, per quam ornnes ingredimur in mundum. Has Dominus dilexit portas super omnia tabernacula Jacob (54). Ubi amor, ibi zelus. E:t ideo quid mirum, si portae inferí non praevaluerunt adver– sus eam (55), quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemu– latio (56). E:x quo factum est, ut quod in onrnibus (omnes enim in Adam peccaverunt) (57) operatur mors Christi eiusque Sanguinis pretiosi (58) pretium, operaretur in Maria amor et dilectio Christi, ut esset mulier illa fortis, quae inveniri non poterat, cuius pretium, quo redimeretur, veniret procul et de ultimis finibus, spoliisque humanitatis assumptae non indigeret (59). Confidit enim in ea cor Viri sui (sponsa etenim et mater est) quod dato ei de fructu ventris sui, surgerent filii eius, bea– tissimam praedicarent et in portis laudarent eam (60). Quas cum dilexis– set Deus, in finem dilexit eas (61), id est, ut cum Chrysostomo loquar, ad contentionem et aemulationern, ut quod effecit in nobis infernus, Chri– sti sive gloriosum eius sepulchrum, hoc efficeret in Maria zelus et aemu– latio Christi, quae domus suae sic comedit eum, ut opprobria exprobran– tium sibi cade-[f. 418v]rent super eam (62), priusquam ipse ut granum frumenti mortuum caderet in terram (63), ne cadens Maria illi esset in opprobrium, et exprobrarent comnmtationem Christi sui (64), ve! ut hebraei legunt, exprobrarent tarditatem et dilatationem vestigiorum Christi sui, eumque tardipedem, loripedem, sive claudum dicerent, quia potens domum matremque suam ne caderet adiuvare, non adiuvasset. Laudet igitur mystica civitas Hierusalem Dominum suum (65). Lau– det Deum suum templum et domus Dei lVIariae, quoniam confortavit se– ras portarum suarum, ne fortis armatus ingrediens per eas eam custo– diret ut atrium suum in pace (66), cum qua ab initio inimicitias posue– rat Deus (67) ut tanquam fortior illo caput suum contereret, arma diri– peret, spolia distraheret, in cuius uterum quem non aborruit ad liberan– dum nos (aborruisset quidem, si atrium inimici fuisset) ad hoc deseen- (53) Verba desumpta ex Antiphona l\fariali Alma Redemptoris Mater. (54) Cf. Psalm. 86, 2. (55) Cf. Mt.16, 18. (56) Cf. Cant. 8, 6. (57) Cf. Rom. 8, 28. (58) Cf. 1 Petr. 1, 19. (59) Cf. Prov. 81, 10-11. (60) Cf. Prov. 81, 28. (61) Cf. Joan.18, 1. (62) Cf. Psalm. 68, 10. (63) Cf. Joan.12, 24. (64) Cf. Psalm. 88, 52. (65) Cf. Psalm. 147, 12.18 (66) Cf. Lc.11, 21. (67) Cf. Gen. 8, 15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz