BCCCAP00000000000000000000469

314 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (15) [f. 418r] BEATISSIME P ATER: Laetatus sum, Beatissime Pater, in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus ( 4t!); nec amplius stantes erunt pedes nostri in atriis mysticae et de vivis lapidibus aedificatae Hierusalem. At quae sit ista domus, ad quam laetantes ibimus, ut civitas aedificata Hierusalem, quaeve sint atria ista, in quibus usque adhuc stantes pedes nostri fue– runt, ne in incertum mens tua illa sanctissima vaget ac distrahatur, liceat mihi, ad tuos beatissimos Pedes humiliter prostratus, ea quae Tibi debetur maiori reverentia ac submissione indicare. Quinimo in– dicet ille potius qui est cle:rterae Dei digitus, quive alterius Hierusalem, scilicet militantis, quae mater nostra cst, ditat sermone gidtura ( 45), cuius Te Deus dedit in caput, et caput quidem rneritissimum. Hoc enim duetore prae,vio et inspirante, citrrens per anni circulwn, Sancta Mater canit Ecclesia, castae puellae víscera intrat caelestis gratia, domus pudici vectoris templum revente fit Dei (46). Virgo igitur sacratissirna, Beatissime Pater, est ista domus, quam ut sapiens architectus sibi ipsi Sapientia aedifficavit (47) fundavitque super ipsam tanquam super lapidem angularem, probatum, pretio– sum ( 48); sive tanquam supra firmam petram. Petra autem erat Chri– stus ( 49) in mundum venturus, et in patibulo crucis occidendus, inter– fü:iens in semetipso inimicitias inter Deum et hominem; quinimo et in– terfoctus et occisus, ut Agnus rnansuetus (50), ab origine mundi. Nec prius domus et postea templum, ut ornnis alia aedificatio constructa, quae in tempore crescit in templum, et in hahitaculum Dei, sed simul utrurnque fuit, eo ipso quo caepit esse et domus et templum. Ubi Deus, ibi templum, quinimo paradissus, ipsumque coelum. At nunc quis dubi– tet, quod inhabitavit iu Virgine ípsemet Deus statim per gratiam, dum conciperetur, si certum est de fide quia inhabitare debebat per identi– tatem durn conciperet'! Hanc igitnr domum, sive templum, ex gratia coelestis intravit gra– tia, concipiens eam Anna, quae interpretatur gratia, ut gratiae filia magis diceretur quam Annae; peecaturn in ea non dominaretur ( 51), tanquam concepta non sub lege sed sub gratia, essetque Deus in illa sicut in unum, et condens naturam et largiens gratiam; in quam, cum venit plenitudo temporis (52), totam se postea infudit plenitudinem gra- (44) Psalm.1:31, 1-3. (45) Verba ex hymno Ycni, Creator Sviritus, deprompta: « Digitus Paternae dexterae ... Sermone ditans guttura ... Dnctore sic te praevio ». (46) Ex hymno in festo Nativitatis Domini ad Vesperas: « Testatur hoc prae– sens dies, / Currens per anni circulum ». Deinde ex hymno in eadem festivitate ad Laudes: « Castae Parentis víscera / Caelestis intrat gratia... Domus pudici pectoris / Templum repente fit Dei». (47) Cf. Prov. 9, 1. (48) Cf. Is.ZB,16; Rom.9,33; 1Petr.2,6. (49) Cf. 1 Cor.10, 4. (50) Cf. Jer.11, 19. (51) Cf. Rom. 6, 14. (52) Cf. Gal. 4, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz