BCCCAP00000000000000000000469

312 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULUM V (13) datum est (38); si igitur textus de hoc altero quoque intelligen– dum est, tempus compositionis statuendum erit mensibus septem– bri-octobri anni 1617. Accuratius pro nunc tempus determinari non potest. Supplex libellus nunc prima vice edendus a bibliographis qui– dem notus erat, qui de eo multos scripserunt errores. Ecquidem Dionysius Genuensis, et post ipsum l\longitore (39) et Bernardus a Bononia (40), qui illius verba usurpant, ait P. Illuminatum Messanensem edidisse: «Orationem de Immaculata Virginis Ma– riae Conceptione, quam habuit Romae anno 1618 coram Sanctis– simo Pontífice Paulo V atque Eminent. Cardinalibus, omnibusque S.R.E. Praesulibus» (41). Primo quidem haec «Oratio» seu sup– plex libellus nunquam typis editus est. Deinde autem argumen– tum eius rede exprimitur, sed tempus, ut ex dictis eruitur, per– peram significatur, nisi auctor innuere velit anno 1618 Romam illam delatam esse. Item falso asseritur quod «Oratio» Romae habita est coram Summo Pontifice; nam scripta est l\Iatriti et deinde Romam transmissa, non quidem in Urbe recitata. Biblio– graphus in errorem incidit, ex eo quod auctor «Orationis» rogat Paulurn V, Purpuratos Patres et omnes Curiae Romanae Prae– latos ut naviter operam impendant ad desideratam quaestionis disputatae solutionem. Recentiore tempore Eduardus Alenconien– sis primo quidem veterum bibliographorum notitiam novit et er– rores transcripsit; sed deinde codicis a nobis edendi notitiam quo– que habuit (42). Feliciter mmc accuratiores ac certas notitias exhibere pos– sumus, cum apographum supplicis libelli, quem P. Illuminatus ad Paulum V nomine religiosorum Castellae transmisit, inspexe- (38) Vide supra, p. 303. (39) Cf. Ant. MoNGJTORE, Bibliotheca Sicula I, Panormi 1708, ad verb., ubi sequens elogium legitur: « Illuminatus Messanensis, Ordinis Capuccinorum, ex nobili familia de Cuzanitis exortus, vir doctrina clarissimus, theologus eximius, ac celeberrimus ecclesiastes. In sua Messanensi provincia ad omnes honorum gra– dus evectus, demum provincialis munere functus est anno 1622. Commissarium, ut vocant, et generalem visitatorem in Castellae provinciis apud Hispanos, qno in munere zeli disciplinam ac iustitiae leges summa cum laude omnibus palam fecit. Demum in l\Iessanensi coenobio sancte decessit anno 1656 ». (40) Cf. Bibliotheca scriptorum, p. 132. (41) Cf. Bibliotheca scriptorimi, 1 ed., p. 257; 2 ed., p. 173. In utraque editio– ne eadem repetuntur verba. l\fartinus a Torrecilla, O.F.l\1.Cap. (cf. Autores Capu. chinos y sus obras, in Apologema, espejo y excelencias de la Seráfica Religion de· Menores Capuchinos, 2 ed., Madrid 1701, p. 146s), provinciae Castellae alumnus, qui alteram editionem Dionysii Genuensis novit, inter seriptores 0.F.M.Cap. Il– luminatum Messanensem non recenset. (42) Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, 0.F.l\LCap., Bibliotheca mariana, p. 35 (ubi veterum bi.bliographorum verba repetitJ; ibid. Appendix, p. 83 (ubi lectorem ad codi– cem a nobis describendum remittit).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz