BCCCAP00000000000000000000469

.. (12) P. MELCHIOR A POBLADURA 311 minori de causa dic:i poterit, quod per Te vivit Domina nostra, cuius Filius, qui Te in terris eius (Vicarium) constituit, etiam in coelis aeter– nu et peculiari corona donabit. Quod ego, totaque ista tua provincia a Deo Optimo Maximo humili– bus precibus impetrare conabitur, quae Te semper bene valere summo– pere exoptat. IV. - DE SUPPLICI LIBELLO COMMISSARIATUS GENERALIS CA– STELLAE. Tertius etiamnunc cognitus supplex libellus sententiam re– fert sodalium religiosorum commissariatus generalis Castellae. Anno 1616 horum religiosorum moderator nominatus est P. Il– luminatus a Messana, provinciae homonymae alumnus, qui mense, iunio eiusdem anni Matritum pervenit suo n11rnere perfuncturus, in quo etiam die 1 martii insequentis anni confirmatur. !taque, cum consilium Matritense quaestionibus de Immaculata Concep– tione praepositum die 9 iulii anni 1617 a superioribus maiori– bus Ordinum religiosorum sententiam scisc,itavit circa defini– tionem privilegii mariani, supradictus P. Illuminatus sodalibus regni Castellae praeerat, et illico litteras postulatorias ad Sum– mum Pontificem mittendas exaravit. Verum quidem est in earun– dem litterarum exemplari tempus compositionis deesse, sed non una ratione mensem iulium anni 1617 statuere posse arbitramur~ Primo quidem quia quum in Aula Matritensi auctor commora– retur simul cum Ministro Ordinis generali, qui mox proprium sensum pandit, scil. die 25 iulii, suspicari possumus eiusdem exemplum secutum esse. Adde quod praeter communem omnium religiosorum erga Deiparae conceptionem immaculatam devotio– nem, multa aderant argumenta quae eorum benevolentiam erga Hispaniarum regem Philippum III excitabant. Ceterum modula– tae laudationes regis, quas supplex libellus continet, satis com– monstrare videntur optimam auctoris cum eo consuetudinem; nunc autem mense novembri illius anni 1617 Philippus III litte– ris ad Romam missis remotionem P. Illuminati ab officio postu– labat, quamvis illud usque ad mensem iunium insequentis anni retinuerit (37). Denique in supplici libello sermo est de decretis Pauli V circa Immaculatam beatae Virginis Conceptionem, quo– rum primum die 6 iul. anni 1616, alterum die 31 aug. anni 1617 tanae, et de descensione beatissimae Virginis Mariae cum veste, quam S. Ildefon– so obtulit cf. Acta Sanct., ian. III, Parisiis 1863, p. 149s; Dict. Théol. Cath. VIII/1,, col. 740s. (37) Cf. MELC!!IOR DE POBLADURA, Los Frailes ,Wenores Capuchinos en Castilla, p. 16ss; BUENAVENTURA DE CARROCERA, op. cit., p. 78ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz