BCCCAP00000000000000000000469

310 PETITIONES CAPUCCINORUM AD PAULU?.1 V (11) Quare, cum ad nostras aures pervenerit nonnullos in vulgaribus concionibus tragedias excitasse, eo quod tantam Dei l\'Iatrem ab origina– li macula immunem nequaquam fuisse audacter affirmarint, eo dolore ümnium nostrum animi affecti fuere, ut dirumpi plane videremur, vixque oculos a lacrymarum fluctibus potuerimus continere. Ecquis tam audax et temerarius, qui tantorum Pontificum decreta pro Virginis irnmaculata Conceptione edita infringere audet? Quis com– muni et veteri Ecclesiae consuetudini, quae tanta celebritate et laeti– tia hoc festum colit, obsistere et contradicere potest? Qui valent Eccle– siae filii labem originis inferre Columbae immaculatae, cuius pennae <leargentatae, et quod caput est, posteriora dorsi eius in pallore auri sunt? (32). Quae 11osteriora, nernpe quae in Conceptione geruntur ab omnium oculis veluti dorsum semota, nitidiora sunt auro terrae septu– plum pmbato (33). Pmh dolor, hostis ille hurnani generis opperiebatur lucem hanc splendidissimam, quae orta est instar et flammeam auro– ram veri solis et sempiterni diei praenuntiam; et nihil obscurum, nihil foetidum in ea potuit intueri, ut praenuntius ille, patientiae exemplum, ,ait: Expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis aurorae (34). Et post haec amici et familiares illam obscoenam et mortifera culpa coin– quinatam vident? Quis non doleat? Quis tam ferreus, qui dum haec audit, se possit a fletu temperare (35)? Hostes Ecclesiae, spirituales nequitiae príncipes, niveam et splendidissimarn Virginis agnoscunt Con– ceptionem; et filii, quos brachiis fert et genibus blanditur, eam culpae foeditate coinquinatarn asserent ! Num istucl, pro ea quae tua est in sanctissimam Virginem pietas et singularis in purissimam ei us Conceptionem devotio, ferre poteris? l\1inime quidern l Quapropter, Beatissime Pater, omnes huius Cathaloniae provinciae Capuccini fratres et filii tui abiectissimi, ad sacros tuos Pedes devoluti, Te, qua possumus anirni submissione et reverentia, rogamus atque obse– cramus, ut nos et reliquos puritatis et virginei splendoris amatores ab hac animi molestia et dolore liberes, efficiasque, ea qua potes auctori– tate, ut omnihus fidelibus haec de VirginiP Conceptione veritas divino oraculo et tanquam de fide proponatur; ut haec fideliurn animorum commotio nuper exorta secletur, et ornnes ad tuum fidei dogma digiturn ad os apponant, et id amplectantur, quod fide tenendum decreveris. Quod si, ut tota sperat Hispania, feceris, non solurn earn laudem, quarn illi Summi Pontífices maiores tui, qui Virginis Conceptioni suf– fragati sunt, sed etiam ampliorem multo consequeris. Neque minus be– nemeritus eris de Virginis honore et dignitate, quam Ildefonsus ille sanctissimus, qui et veste srilendidissima ab Ipsa donatus et a beata Leocadia mirifico testimonio, summis laudibus fuit celebratus (36). Nec (32) Cf. Psalm. 67, 14. (33) Cf. Psalm.11, 7. (34) Cf. Job. s, 9. (35) « Quis talia fando ... temperet a Jacrimis? » VIRGILIUS, Aeneid., lib. 2, init. {36) De his duobus portentis, scil. de apparitione S. Leocadiae, virginis Tole- •

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz