BCCCAP00000000000000000000469

(10) P. MELCHIOR A POBLADURA 309 Conceptionis Immaculatae dogmatice definiret. Ergo post diem 9 iulii anni 1617, quo saepe dictum consilium Matritense huic negotio praepositum superiorum sententiam de hac re exquisivit. Nunc autem quia tempus scriptionis libelli accuratius determinare non possumus, neque auctoris nomen cum certitudine significare valemus. Etenim a die 7 augusti anni 1615 usque ad diem 29 de– cembris anni 1617 hanc Catalauniae provinciam moderatus est P. Damasus a Castellar (-¡- 1625), exinde autem usque ad diem 19 aprilis anni 1619 P. Laurentius a Pons ("1" 1625) eodem mu– nere perfunctus est (30). Expositio est simplex et efficax. Non absque animi horrore in memoriam revocatur concionatorum audacia, qui e suggestu ausi sunt asserere beatam Virginem ab originali culpa immunem nequaquam fuisse. Quae quidem temeritas omnino damriatur Sum– morum Pontificum decretis, veteri Ecclesiae traditione diem fe– stum celebrantis, sacrarum Scripturarum auctoritate. Quaprop– ter sodales provinciae Catalauniae omnes enixis precibus rogant Summum Pontificem ut sententiam adserentem Deiparam Vir– ginem sine labe originali conceptam esse authentice definire dig– netur, ex quo apud omnes eidem magna obsecutura est laus et gloria. Uti de primo suprlici libello dictnm est, etiam textus huius supplicationis «ex antiquo manuscripto» anno 1891 in lucem prolatus est. Exemplaria autem manuscripta frustra in tabula– riis et bibliothecis perquisivimus; quam ob rem, additis pau– cis animadversionibus, textum depromimus ex Anal.O.F.ill.Cap. 7(1891), p. 86-87. Beatissime Pater: Quod contra communem et generalem culpae damnationem remedium suae Parenti dilectissimae Deus Optimus l\ía– ximus, nitoris et puritatis maternae amantissimus, adhibuerit, et suae sententiam iustitiae in ea non solum temperaverit, sed etiam illud hae– reditarium onus originalis maculae ab ea longe removerit; ita sese ad omnium fere animas insinuavit, ut perpauci admodum sint, qui huic piissimae opinioni firmiter non adhaereant. Perspiciunt enim sic D,:o esse charam atque gratam, ut tum charitatem tum ipsissimam dilectio– nem a Spiritu Sancto in sacro Epithalamio fuerit appellata, dum ait: No lite si¿scitare ahába, hoc est charitatem; vel, ut Septuaginta, agápen, id est dilectionem, clonec ipsa velit (31). (30) Cf. D. RICART [DANIEL DE l\IOLINS DE REY, O.F.M.Cap.], La provincia de Fra-Menors Caputxins de Catalitnya, in Franciscalia, Barcelona 1929, p. 317; BA– SILI DE Rus1, O.F.l\I.Cap., Necrologi dels Caputxins de Catalunya i Balears, Bar– celona-Sarriá 1945, p. 13 (Laurentius), 334 (Damasus). (31) Cant. 2, 7; 3, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz