BCCCAP00000000000000000000445

-3- Summi Poutificis Ioannis XXIII pia ad Sanctuarium Lauretanmn peregdnatio. Centum iam annorum spatium ef– fluxerat, ex quo postremum Summus Pontifex Pius IX anno 1857 Lauretum venerat. Qua re summo omnium gaudio summaque laetitia, Laureti praesertim et in tota Picena regione, acceptus est nuntius de Summi Pontificis ad Lau– retanam Basilicam proximo adventu, qui in diurnali Vaticano « L'Osserva– tore Romano » postrid.ie kalendas oc– tobres prodiit. Ioannes XXIII iter hu– milis peregrinus suscipiebat, ut Bea– tam Virginem pro Oecumenici Concilii quod parabat felici eventu impensius precaretur in illa Sacra Domo, quae, iuxta eiusdem Pontificis mentem, om– nia quodammodo Sanctuaria Mariana in se mirabiliter continet atque ex– primit. Tempus ad proficiscendum statutum erat ad horam 6.30 mane diei 4 octobris. Omnes, qui Almae Domui Laureti in– serviunt inprimisque Fratres Capucci– ni, noctem vigilem traducentes, omnia alacri cura hilarique animo parare per– gunt, quae ad tantum Hospitem non indigne excipiendum magis sunt ido– nea. Lauretana urbs et Pontificia prae– sertim Basilica festive vestiuntur ex– quisitissimeque ornantur; aereae autem campanae per civitates et castella ite– rum atque iterum iucundum ingemi– nant concentum. Iam vespere diei 3 oc– tobris in foro ad B.M.V. Basili:cam ad– stabant ac movebantur innumeri viri a diurnalibus missi una cum photogra– phis et radiotelevisionis technicis et operatoribus. Primo mane diei 4 pere– grini turmatim iam Lauretum undique confluebant, qui fluxus maximus ab ho– ra 9 ad 11 evasit. Eoru~ pars maior e Piceni provincia veniebant, sed quam– plurimi etiam ex dissitis locis, quidam etiam exteri, qui omnes ad Pontificem peregrinantem visendum laetabundi affluebant. Omnes viae ad Lauretum pertinentes et quae in ipsa urbe sunt omneque inane spatium ingenti homi– num curruumque multitudine replen– tur. Platea civitatis nigrescebat, undi– que exundante virorum ac mulierum caterva, qui vix et ne vix quidem lignea septa continebantur. Via, quae de sta– tione viae ferreae ad Sanctuarium per– ducit, utrimque continua quadam saepe circumstrepentis multitudinis conclu– debatur. Circa horam undecimam advenit Excmus Dominus Antonius Segni, Ita– licae Reipublicae Praeses, qui a primis ordinibus obsequenter exceptus, ad fo– res Basilicae mansit, humilis et ipse fidelis, Patris adventum exspectans. Tandem hora fere 12, Augustus Hos– pes, via ferrea Lauretum advectus, pri– ma laetantis populi chorali acclamatio– ne consalutatur. Beatissimus Pater, J.e– niter ac amabiliter subridens manuque omnibus annuens, reverenter excipitur ab Excmis et Revmis Dñis Carlo Gra– no, Archiep. tit. Thessalonicensi et Se– dis Apostolicae in Italia Legato, Primo Principi, Archiep. tit. Tyanensi Ponti– ficis Administratore Lauretano, necnon et a Laureti Praefecto Rectore Co– lombati. Sollemni deinde pompa, po– pulo iugiter acclamante, tribus millia– riis lente raeda motoria detecta vectus, plena animi effusione Christi Vicarius filiis benedicebat, eosque benigne cir– cumspiciebat. Quem praegrediebantur catabularii milites insignibus fulgen– tes, primique ordinis viri sequentes co– mitabantur, inter quos Italici Gubernii Legati, nempe Honorabiles Domini A. Fanfani, Praeses Consilii reipublicae re– gendae, Mattarella, publicae vecturae moderator, Bisori, Delle Fave, Migone, Marchione, Bucciareili Ducci, Senatus et coetus legibus f erendis partibus fun-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz