BCCCAP00000000000000000000445

- 32 - Fratres. Ecce nos iam in unum congre– gatos in hac Vaticana Basílica, ubi Ec– clesiae historiae cardo vertitur, ubi nunc Caelum et terra artissimo con– iunguntur foedere; hic ad Sancti Petri sepulcrum, ad tot Sanctorum Deces– sorum Nostrorum tumulos, quorum ci– neres hac sollemni hora quasi arcano quodam fremitu exsultare videntur. Quod incohatur Concilium, veluti dies in Ecclesia oritur splendidissima luce rifulgens. Tantum aurora est; et iam primi orientis solis radii quam suaviter animos afficiunt nostros! Om– nia hic sanctitatem spirant, laetitiam excitant. Contemplamur enim stellas claritate sua maiestatem huius templi adaugere, quae, teste Ioanne Aposto– lo (13), vos estis; et per vos quasi au– rea lucere candelabra circa Principis Apostolorum sepulcrum, quae sunt Ec– clesiae vobis concreditae (14). Simul cernimus viras dignitate amplissimos, qui e quinque continentibus terris Ro– mam convenerunt, suarum Nationum personara acturi, quique omni cum re– verentia atque humanissima cum ex– spectatione hic adsunt. Quare plane dicendum est, Caelites et homines ad celebrandum Concilium consociatam conferre operam. Beato– rum Caelitum partes hae sunt, ut labo– res tueantur nostros; christifidelium, ut flagrantes preces ad Deum fundere per– gant; vestrum omnium, ut supernis Spiritus Sancti impulsionibus prompte obsecuti, alacriter detis operam, ut la– bores vestri variarum gentium optatis ac necessitatibus apprime respondeant. Haec ut contingant, a vobis postulan– tur serena animorum pax, fraterna concordia, coeptor-.im temperantia, dis– ceptationum dignitas, deliberationum omnium sapientia. (13) Apoc. 1, 20. (14) lbid. Utinam studia atque opera vestra, in quae non tantum populorum oculi sed spes quoque universi orbis sunt conver– sae, exspectationem cumulate expleant. Omnipotens Deus, in Te, nostris dif– fisi viribus, fiduciam totam reponimus. Super hos Ecclesiae tuae Pastores be– nignus respice. Supernae tuae gratiae lumen Nobis adsit consilium capienti– bus, adsit Ieges ferentibus; et quas una Fide, uno ore, uno animo ad Te preces fundimus, libenter exaudi. O Maria, Auxilium Christianorum, Auxilium Episcoporum, cuius amorem nuper in Lauretano templo tuo, ubi In– carnationis mysterium venerari pla– cuit, peculiari modo experti sumus, om– nia ad laetum, faustum, prosperum exi– tum tua ope dispone; tuque una cum Sancto Ioseph Sponso tuo, cum Sanc– tis Petra et Paulo Apostolis, Sanctis Ioanne Baptista et Evangelista, apud Deum intercede pro nobis. Iesu Christo, Redemptori nostro a– mantissimo, Regi immortali populorum et temporum, amor, potestas et gloria in saecula saeculorum. Amen.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz