BCCCAP00000000000000000000445
Unitas in christiana et humana familia promovenda Huiusmodi E,cclesiae sollicitudo de veritate promovenda atque tuenda, ex eo proficiscitur, quod, secundum Dei consilium « qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire » (9), homines nonnisi integrae revelatae doctrinae praesidio aucti, ad absolutam firmissimamque animorum unitatem pervenire possunt. quacum veri nominis pax sempiternaque salus coniungitur. Hanc autem visibilem unitatem in veritate, nondum, pro dolor, universa christianorum familia plene perfecte– que assecuta est. At Ecclesia Catholica officii sui esse ducit sedulam conferre operam ad magnum complendum mys– terium illius unitatis, quam Christus Iesus, imminente sacrificio suo, a Cae– lesti Patre flagrantissimis rogavit pre– cibus; atque suavissima fruitur pace, sciens se cum hisce Christi precibus arctissime esse coniunctam; quin etiam sincero animo gaudet, cum animad– vertit has precationes etiam ínter eos, qui extra eiusdem saepta versantur, salutares atque uberiores usque multi– plicare fructus. Etenim, si rem probe consideramus, haec ipsa unitas, quam Iesus Christus pro Ecclesia sua impetra– vit, quasi triplici supernae salutarisque lucis radio coruscare videtur, cui re– spondent: unitas catholicorum inter se, quae firmissima atque in exemplum praelucens servetur oportet; unitas praeterea ex piis precibus et flagrantis– simis votis constans, qua christiani ab hac Apostolica Sede seiuncti expetunt ut nobiscum coniungantur; unitas de– nique existimatione atque observantia erga Ecclesiam Catholicam innixa, ab iis exhibita, qui diversas religionis for- (9) 1 Tim. 2, 4. 31 - mas adhuc non christianas profitentur. Quam ad rem, est maxime lugendum, quod ingens adhuc humani generis pars - quamvis omnes homines qui nascuntur ipsi quoque Christi Sangui– ne sint redempti - nondum participet supernae gratiae fontes, qui in Eccle– sia Catholica habentur. Quo fit ut de Ecclesia Catholica, cuius lux omnia illuminat et cuius supernaturalis uni– tatis vis in universae hominum familiae profectum redundat, apte cadant haec Sancti Cypriani praeclara praeconia : « Ecclesia Domini luce perfusa per or– bem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffun– ditur nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecun– ditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur » (10). Venerabiles Fratres. Hoc sibi proponit Oecumenica Syno– dus Vaticana Secunda; quae, dum prae– cipuas Ecclesiae vires in unum congre– gat, atque enixe studet, ut salutis nun– tium ab hominibus libentius excipiatur, quasi viam sternit ac munit ad efficien– dam illam humani generis unitatem, quae veluti necessarium fundamentum est, ut terrena Civitas in similitudinem componatur Civitatis caelestis « cuius rex veritas, cuius lex caritas, cuius mo– dus aeternitas » (11). Conclusio Nunc autem « os nostrum patet ad vos» (12), Venerabiles in Episcopatu (10) s. CYPRIANUS, De Catholicae Ecclesiae Unitate, 5. (11) S. AUGUSTINUS, Ep. 188, 3. (12) 2 Cor. 6, 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz