BCCCAP00000000000000000000445

- 30 - mutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud mo– dus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia. Huic quippe modo plurimum tribuendum erit et patienter, si opus fuerit, in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt rationes res exponendi, quae cum magisterio, cuius índoles praesertim pastoralis est, magis congruant. Qua ratione errores compescencli sint Ineunte Concilio Oecumenico Vati– cano Secundo, manifesto ut alias num– quam patet, veritatem Domini in ae– ternum manere. Siquidem, dum aetas aetati succedit, incertas cernimus ho– minum opinationes alias alias excipere, atque enascentes errores saepe cito ve– lut nebulam sole depulsam evanescere. Quibus erroribus Ecclesia nullo non tempore obstitit, eos saepe etiam dam– navit, et quidem severitate firmissima. Ad praesens tempus quod attinet, Chri– sti Sponsae placet misericordiae medi– cinam adhibere, potius quam severita– tis arma suscipere; magis quam dam– nando, suae doctrinae vim uberius ex– plicando putat hodiernis necessitatibus esse consulendum. Non quod desint fal– laces doctrinae, opinationes, pericula praecavenda atque dissipanda; sed quia haec omnia tam aperte pugnant cum rectis honestatis principiis, ac tam exitiales peperere f::-uctus, ut hodie ho– mines per se ipsi ea damnare incipere videantur, ac nominatim illas vivendi formas, quae Deum eiusque leges post– habeant, nimiam in technicae artis pro– gressibus positam confidentiam, pro- speritatem unice vitae commodis inni– xam. Ipsi magis magisque norunt, hu– manae personae dignitatem eiusque congruam perfectionem negotium esse magni momenti et ad expediendum per- 1 arduum. Quod autem maxime interest, iidem experiendo tandem didicerunt, externam vim aliis impositam, armo– rum potentiam, politicum dominatum minime satis esse, ad gravissimas, quae eos angunt, quaestiones feliciter dissol– vendas. Hisce in rerum adiunctis, Catholica Ecclesia, dum per Oecumenicum hoc Concilium religiosae veritatis facem at– tollit, amantissimam omnium matrero se vult praebere, benignam, patientem, atque erga filios a se seiunctos mise– ricordia ac bonitate permotam. Huma– no generi, tot difficultatibus laboranti, ipsa, ut olim Petrus misero illi qui ab eo stipem rogaverat, dicit: « Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do; in nomine Iesil Christi Nazareni surge et ambula» (8). Scilicet nostrorum temporum homini– bus Ecclesia non caducas porrigit divi– tias, neque beatitatem dumtaxat ter– renam pollicetur; sed supernae gratiae bona impertit, quae cum homines ad filiorum Dei dignitatem erigant, tum valido praesidio et adiumento sunt ad humaniorem efficiendam eorum vitam; uberioris doctrinae suae fontes aperit, qua homines luce Christi collustrati penitus intelligere valent, quid ipsi re– vera sint, qua dignitate excellant, quem finem prosequi debeant; per filios de– nique suos ubique christianae caritatis spatia dilatat, qua ad dissensionum se– mina evellenda nihil est aptius, et ad provehendam concordiam, iustam pa– cem fraternamque omnium unitatem nihil est efficacius. (8) Act. 3, 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz