BCCCAP00000000000000000000445

- 29 - runt ac sunt in Ecclesia qui, dum evan– gelicae perfectioni adipiscendae omni studio vacant, simulad civilem cultum adiutricem operam conferunt, cum ex eorum vitae exemplis, ex eorumque sa– lutaribus caritatis inceptis, ea, quae in humana societate praestantiora ac no– biliora sunt, haud parum accipiant ro– boris atque incrementi. Ut autem haec doctrina multíplices attingat humanae navitatis campos, qui ad singulos homines, ad domesti– cum convictum, ad socialem vitam per– tinent, in primis necesse est, ne Ecclesia oculos a sacro veritatis patrimonio a maioribus accepto umquam avertat; at simul necesse habet, u~ praesentia quo– que aspiciat tempora, quae novas in– duxerunt rerum condiciones, novasque vivendi formas, atque nova catholico apostolatui patefecerunt itinera. Hac de causa Ecclesia mirandis illis humani ingenii inventis doctrinarum– que incrementis, quibus hodie utimur, non iners affuit, neque iisdem recte aestimandis impar evasit; sed haec om– nia pervigili prosequer:s cura, homines admonere non desinit, ut super ipsam rerum aspectabilium speciem, oculos ad Deum omnis sapientiae et pulchritudi– nis fontem convertant, ne iidem, quibus dictum fuit: « Subicite terram et domi– namini » (6), obliviscantur umquam gravissimi illius praecepti: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli ser– vies (7), neu fluxa rerum fascinatio veri nominis progressionem impediat. Qua ratione hodie doctrina promovenda sit Hisce positis, satis manifestae sunt, Venerabiles Fratres, partes quae, ad doctrinam quod attinet, Concilio Oe– cumenico sunt demandatae. (6) Cfr Gen. 1, 28. (7) Matth. 4, 10; Luc. 4, 8. Scilicet Concilium Oecumenicum pri– mum et vicesimum - quod efficaci magnique aestimando auxilio utitur eorum, qui scientia sacrarum discipli– narum, apostolatus exercendi resque recto ordine agendi excellunt - inte– gram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam catholicam ' quae, licet inter difficultates et conten- tiones, veluti patrimonium commune hominum evasit. Hoc non omnibus qui– dem gratum est, tamen cunctis, qui bona voluntate sunt praediti, quasi pa– ratus thesaurus uberrimus proponitur. Attamen nostrum non est pretiosum hunc thesaurum solum custodire, qua– si uni antiquitati studeamus, sed ala– cres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter per– gentes, quod Ecclesia a viginti fere sae– culis fecit. Neque opus nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam capitibus praecipuis doctrinae eccle– siasticae disceptetur, atque adeo fusius repetantur ea, quae Patres ac theologi veteres et recentiores tradiderunt, et quae a vobis non ignorari sed in men– tibus vestris inhaerere merito putamus. Etenim ad huiusmodi tantum dispu– tationes habendas non opus erat, ut Concilium Oecumenicum indiceretur. Verumtamen in praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla par– te inde detracta, his temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis, tradita accurata illa ratione verba concipiendi et in formam redigendi, quae ex actis Concilii Tridentini et Vaticani Primi praesertim elucet; oportet ut, quemad– modum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehe– menter exoptant, eadem doctrina am– plius et altius cognoscatur eaque ple– nius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et im-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz