BCCCAP00000000000000000000445

- 27 Origo et causa Concilii Oecumenici Vaticani 11 Quod autem ad originem et causam attinet maximi huius eventus, propter quem placuit Nobis vos hic congregare, satis est iterum afferre testimonium humile quidem, sed quod Nos ipsi expe– rientia possumus probare: primo enim paene ex inopinato hoc Concilium men– te concepimus, ac deinde simplicibus verbis enuntiavimus coram Sacro Pur– puratorum Patrum Collegio fausto die illo vicesimo quinto mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo quinqua– gesimo nono, infesto Conversionis Sane– ti Pauli Apostoli, in ipsa eius Patriar– chali Basílica ad viam Ostiensem. Sta– tim astantium animi subito tacti sunt, quasi supernae lucis radio coruscante, et suaviter omnes affecti in vultu ocu– lisque. Simul vero vehemens studium toto terrarum orbe exarsit, cunctique homines Concilii celebrationem studio– se exspectare coeperunt. Interea tres annos ad apparandum Concilium laboriosum est opus patra– tum, quod eo pertinebat, ut accuratius et amplius inquireretur, quo honore essent hac nostra aeta:;e Fides, religio– nis usus, vigor coetus christiani ac praesertim catholici. Profecto haud immerito Nobis vide– tur hoc tempus in apparando Concilio Oecumenico insumptum primum quod– dam signum ac donum gratiae caeles– tis fuisse. Huius ergo Concilii lumine illustrata, Ecclesia spiritualibus divitiis, ut con– fidimus, augebitur atque, novarum vi– rium robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempera. Nam, oppor– tunis inductis emendationibus ac mu– tua auxiliatrice opera sapienter insti– tuta, Ecclesia efflciet, ut homines, fa– miliae, nationes reapse ad ea, quae su– pra sunt, mentes convertant. Itaque propter Concilii huius cele– brationem Summo Largitori omnium bonorum gratiae maximae ex conscien– tiae officio sunt reddendae, et gloria Christi Domini cum exsultatione prae– dicanda, qui est Rex invictus et immor– talis saeculorum ac gentium. Opportunitas celebrancH Concilii Aliud praeterea est, Venerabiles Fra– tres, quod hac in re iuvat vobis ad considerandum proponere. Scilicet, in accessionem laetitiae sanctae, quae sol– lemni hac hora arrimos afficit nostros, liceat Nobis hoc in amplissimo consessu palam asseverare, initium óecumeni– cae huius Synodi opportunis sane tem– poris adiunctis contingere. Saepe quidem accidit, quemadmodum in cotidiano obeundo apostolico minis– terio comperimus, ut non sine aurium Nostrarum offensione quorundam voces ad Nos perferantur, qui, licet religionis studio incensi, non satis tamen aequa aestimatione prudentique iudi:cio res perpendunt. Hi enim, in praesentibus humanae societatis condicionibus, non– nisi ruinas calamitatesque cernere va– lent; dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentur, prorsus in peius abiisse; atque adeo ita se ha– bent,quasi ex historia, quaevitae magis– tra est, nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Conciliorum tem– pore, quoad christianam doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae Iibertatem, omnia prospere ac recte pro– cesserint. At Nobis plane dissentiendum esse vi– detur ab his rerum adversarum vatici– natoribus, qui deteriora semper prae– nuntiant, quasi rerum exitium instet. In praesenti humanorum eventuum cursu, quo hominum societas novum rerum ordinem ingredi videtur, potius arcana Divinae Providentiae consilia

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz