BCCCAP00000000000000000000445

- 26 - Recentissimus humilisque eiusdem Principis Apostolorum Successor, qui vos alloquitur, amplissimum hunc Coe– tum indicens, id sibi proposuit, ut ite– rum Magisterium Ecclesiasticum, num– quam deficiens et ad finem usque tem– porum perseverans, affirmaretur; quod quidem Magisterium rationem habens errorum, necessitatum, rerum oppor– tunarum nostrae aetatis, per hoc ipsum Concilium omnibus hominibus, quot– quot in orbe terrarum sunt, extraordi– nario modo, in praesenti exhibetur. Hanc igitur umversalem incohans Synodum, Christi Vicarius, qui ad vos verba facit, praete:::-ita tempora, ut li– quet, respicit eorumque veluti vocem, alacrem animosque confirmantem, au– scultat: libenter enim meminit bene meritorum Summorum Pontificum, qui antiquissima et recentiore aetate fue– runt; et qui e Conciliorum conventibus, sive in Oriente sive in Occidente a sae– culo quarto ad Medium usque Aevum et recentia tempora actis, venerandae gravisque huiusmodi vocis testimonia transmiserunt. Haec non intermisso studio triumphum divinae et humanae illius Societatis extollunt, scilicet Ec– clesiae Christi, quae a Divino Redemp– tore nomen, gratiae munera, vimque accipit totam. Quodsi haec spiritualis laetitiae causa sunt, negare tamen non possumus do– lores et acerbitates plurimas per lon– gam undeviginti saeculorum seriem hanc historiam obscuravisse. Verum enim exstitit et exstat, quod olim Si– meon senex ad Mariam Matrem Iesu ore prophetico dixit: « Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem mul– torum, et in signum cui contradice– tur » (1). Atque Iesus ipse, aetate ma– turior, perspicue ostendit, quomodo ho- (1) Luc. 2, 34. mines per tempora adversus Ipsum se essent gesturi, arcana haec proferens verba: « Qui vos audit, me audit » (2). Praeterea haec effatus est, ut apud Sanctum Lucam, qui superiora quoque verba refert, scriptum videmus: « Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit rnecum, dispergit » (3). Gravissimae sane res et quaestiones ab humano genere dissolvendae, post viginti fere saecula non mutantur; ete– nim Christus Iesus semper medium quasi locum tenet historiae et vitae: homines aut ipsi ipsiusque Ecclesiae adhaerent, atque adeo lucís, suavitatis, recti ordinis pacisque bonis fruuntur; aut sine ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consulto extra Ecclesiam com– morantur, quo fit ut confusio ínter eos habeatur, mutuae rationes asperae ef– ficiantur, cruentorum bellorum impen– deat periculum. Hanc coniunctionem cum Christo eiusque Ecclesia Concilia Oecumenica, quotiescumque ea celebrari contingit, sollemni quodam modo praedicant et veritatis lucem quoquoversus emittunt, vitam singulorum hominum, domestici convictus, societatis in rectas semitas dirigunt, spirituales vires excitant at– que stabiliunt, ad vera et sempiterna bona continenter animos erigunt. Testimonia extraordinarii huius Ma– gisterii Ecclesiae, scilicet universalium Synodorum, ob oculos Nostros versan– tur, dum varias hominum aetates per haec viginti saecula christiani aevi in– tuemur. Quae documenta pluribus mag- , nique ponderis voluminibus continen– tur ac veluti sacer thesaurus sunt aesti– manda, qui in tabulariis Urbis Romae ac totius orbis terrarum celebratissimis bibliothecis est reconditus. (2) /bid. 10, 16. (3) /bid. 11, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz