BCCCAP00000000000000000000445

- 18 - ··-·····-···-····-------------------- dinem Capuccinorum inconcussamque eidem adhaesionem expressit. Deinde, in memoriam faustissimi eventus, factae sunt duae imagines photographicae: alteram Excfuorum Episcoporum cum Ministro Generali, alteram eorumdem cum toto Definito– rio Generali. Episcopus Ordinis nostri inter Jllembra Commissionis conciliaris electus. Excfuus et Revfuus Dñus Hieronymus Bartholomaeus Bortignon, E.piscopus Patavinus, Provinciae Venetae alum– nus, et olim eiusdem Provinciae bis Minister, paulo post sollemnem. inau– gurationem. Concilii Oecumenici Va– ticani, iuxta Ordinem eiusdem Conci– líi celebrandi (Pars I, c. 3, art. 5-7), a Concilii Patribus inter .Membra Com– missionis conciliaris de Religiosis, et quidem quarto loco, iuxta numerum suffragiorum, ex sedecim Patribus a Concilii Patribus pro unaquaque ex decem Commissionibus conciliaribus eligendis, electus est. Quaelibet enim Commissio, praeter Praesidem, viginti quinque Membra complectitur, quorum duae partes a Patribus, tertia vero a Summo Pontí– fice, ex Concilii Patribus eliguntur. Commissiones conciliares decem con– stituuntur, nempe: de doctrina fidei et morum; de Episcopis et Dioecesium regimine; de Ecclesiis Orientalibus; de Sacramentorum disciplina; de discipli– na Cleri et populi christiani; de Reli– giosis; de Missionibus; de Sacra Litur– gia; de Seminariis, de studiis et de edu– catione catholica; de fidelium aposto– latu, de scriptis prelo edendis et de spectaculis moderandis. - Accedunt: Secretariatus de Concilii negotiis extra ordinem; Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam; Commissio Technico - organizativa; Secretariatus de rebus oeconomicis. Periti Conciliares ex Ordine nostro as– sumpti. Summus Pontifex Ioannes XXIII, litteris Secretariae Status diei 24 septembris 1962, benigne dignatus est ínter Peritos Concilii Oecumenici Vati– cani Secundi sequentes Ordinis nostri alumnos cooptare, videlicet: Reviñum P. Hilarinum a Milano, Sa– cri Palatii Apostolici Contionatorem, S. Rituum Congr. Consultorem, iam Membrum Pont. Comm. Praeparatoriae de Seminariis et Studiorum Universi– tatibus Concilio Oecum. Vat. II appa– rando, in Fac. Litt. et Phil. Studiorum Universitatis Perusinae (in Cathedra, cui nomen «Studi Francescani») Pro– fessorem titularem, et in eadem Fac. Univ. Romanae («Studium Urbis») hi– storiae christianismi Professorem (lib. doc.), Provinciae Langobardicae alum– num; A.R.P. Gummarum a Booischot, (Mi– chiels), iam Membrum Pont. Comm. Praeparatoriae de Episcopis et Dioece– sium regimine Concilio Oecum. Vat. · II apparando, olim Professorem Ordina– rium iuris canonici in Univ. Cath. Lu– blinensi et in Univ. Quebecensi, in Pont. Inst. Utriusque Iuris Univ. Lateranen– sis Professorem Ordinarium perpetuo aggregatum, praeclarum Codicis iuris canonici commentatorem, Provinciae Flandro-Belgicae alumnum, olim Pro– vinciae Belgicae Ministrum; A.R.P. Zachariam a S. Mauro, Con– sultorem Sacrarum Congr. Concilii et

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz