BCCCAP00000000000000000000445

- 17 rum quam hospitii in Urbe. Si quis ves– trum habet exemplar earum litterarum, ostendat eas Nobis, quaesumus. Usque adhuc Nos eas non vidimus... quas sci– licet nunquam scripsimus. Confidimus vos facile intellecturos, Ordinem non potuisse omnes omnino sumptus in se suscipere, hoc nimis gra– ve onus fuisset. Attamen, non est neces– se vos de impensarum provisione ita es– se sollicitos et anxios, ut fugiente som– no ab oculis vestris, noctes insomnes ducatis. Ordo noster, desideriis Sanc– tae Sedis respondens, partero suam uti– que contribuet. In praesentiarum nihil certius aut magis definitum affirmare possumus. Summus Pontifex, in Litteris Aposto– licis Appropinquante Concilio, die sexto Augusti huius anni datis, haec scripsit: Illud tamen addit animum, quod Con– cilii Patres, etsi natione, stirpe et lin– gua diversi, omnes tamen Fratres Nos– tri in Christo sunt, atque omnes uno eodemque Spiritu aguntur. Quod si hoc vere affirmatur de omni– bus Patribus Conciliaribus, multo etiam verius de hoc particulari coetu nostro affirmari licet: Fratres sumus in Chri– sto, ut omnes alii, at praeterea Fratres in sancto Francisco. Haec est nobis praecipua causa gaudendi: quod vos hic congregatos conspicimus tanquam Ca– puccinos. Equidem, de vestro erga Ordi– nem amore nunquam ne mínimum qui– dem dubitavimus; irnmo, non semel, postquam aliquis Episcopus noster per aliquot dies in Curia generali perman– serat, Patribus Curiae significavimus quam arete, quam studiose ille Episco– pus Ordini nostro et professioni suae religiosae adhaereret. Atque hic con– stans Episcoporum in Ordinem nostrum amor et devotio est nobis iugis fons boni exempli. Certe, gaudemus et congratulamur quod multi ex vobis ab Apostolica Sede dignitate episcopali honorati estis. Ve– runtamen, neque dignitas neque gra– dus neque honor sunt causa cur de loco, quem in Ecclesia obtinetis, praeci– pue gloriemur; longe alia est nobis ratio gloriandi. Excellentissimi Domini: unusquisque vestrum portat in pectore crucem. Ex his crucibus vestris non duae sunt aequales; at omnes et sin– gulae symbolum sunt illius Crucis quam vos portare debetis: illius Cru– cis quam Sancta Sedes humeris vestris imposuit, cum vos episcopos et pastores constituit ad partem dominici gregis pascendam et regendam. De hoc glo– riamur: quod unusquisque vestrum est fidelis Crucis gestator, quod Christum e propinquo subsequimini, Crucem pro Ipso et cum Ipso tam animase, tam sedulo, tam fideliter ferentes. Haec est praecipua causa cur in vobis tantopere gloriemur. Et confidimus, immo certi sumus, quidquid vos ut boni Episcopi Capuccini perficitis, id omne in bonum Ordinis cedere, Dei benedictionem super universum Ordinem Capuccinorum at– trahere. Hac de causa sumus grati sin– gulis omnibus vobis, et oramus pro sin– gulis omnibus: «Ecce Sacerdos Magnus! Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terral Stet et pascat in fortitudine tua, Do– mine, in sublimitate nominis tui! » Cui Ministri Generalis orationi ·re– spondit omnium nomine venerabilis vir Excñrns Dom. Ioannes Chrysostomus Aloisius Marinoni, ex Provincia Lango– bardica, olim Ep. tit. Pisitanus et Vi– carius Apostolicus Asmarensis, nunc Archiep. tit. Amorianus, Solio Pontifi– cio Assistens; qui inflammatis verbis, ex imo corde profectis, et P. Ministro Generali pro hoc fraterno conventu gratias egit et gratum animum in Or-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz