BCCCAP00000000000000000000445

16 - 2. Allocutio Circa finem vero convivii, idem Rev– fuus Pater longiori eos sermone ita allo– cutus est: Excellentissimi Domini: His diebus testes sumus magnorum et singularium eventuum historicorum, quales sunt Sanctissimi Domini nostri Papae peregrinatio Lauretana et As– sisiensis, adventus in Urbem fere om– nium archiepiscoporum et episcoporum orbis catholici, Concilii Oecumenici Va– ticani Secundi sollemnis inauguratio. Sed et nosmet ipsi, hoc ipso tempo– ris momento, eventum historicum agi– mus. Hoc venerabile refectorium, ex quo ante annos amplius quinquaginta conditum est, multas illustrium viro– rum coetus hospitio excepit; nunquam tamen talem coetum qualem hodie hic congregatum videmus. In historia Or– dinis nunc primum accidit, ut omnes archiepiscopi et episcopi Capuccini si– mul in unum convenerint. Neque un– quam antea congregari potuerunt tam magno numero quam hodie hic con– gregatos cernimus, videlicet, Eminen– tissimum Dominum Cardinalem An– tonium Mariam Barbieri et quadra– ginta acto archiepiscopos et episcopos. Usque ad recentia tempora Ordo nos– ter gloriabatur de quinquaginta acto praesulibus consecratis; ex quibus duo ad aeternum praemium vocati sunt, nempe Archiepiscopus Vanni, Provin– ciae Tusciensis, veteranus missiona– rius in India, et Episcopus Joye, Pro– vinciae Helveticae, olim Vicarius Apo– stolicus insularum Seychelles. Insuper, sex ex episcopis nostris provecta ae– tate et infirmitate prohibiti sunt hic adesse: Exciñi Domini Mathias Brans, Rector Catry, Cornelius Sebastianus Cuccarollo, Ioannes Ghislenus Delcuve, Leopoldus Franciscus Panal Ramirez, Iosephus Angelus Poli, Bernardinus Salvator Re. Denique Dom. Adolfus Aloisius Bossi per officium suum im– peditus est quominus conveniret. Omnes quidem hic praesentes, Emi– nentissimum Cardinalem et Excellen– tissimos Archiepiscopos atque episco– pos eorumque secretarios et socios salu– tare gaudemus et laetamur. Attamen credimus nos omnium qui adsunt sensa interpretari atque exprimere cum dici– mus, nos praecipuo et prorsus peculiari modo gaudere eo quod habemus inter nos Excellentissimum Dominum Simeo– nem Kokov, Episcopum nostrum ex Bulgaria. Inter haec tamen gaudia et laetitiam quam de vestro conspectu capimus, id unum dolemus: quod non possumus vos per omnes Concilii dies in hac domo hospites habere. Hoc fieri potuisset, si lectiones studentium dilatae fuissent aut procrastinatae, itaque Collegium vacuum remansisset. Sed ab Urbis athe– naeis certiores facti sumus, Sacram Congregationem de seminariis et stu– diorum universitatibus statuisse, ut scholae more solito continuarentur. Itaque desiderium nostrum et consilium de Patribus Conciliaribus in hac domo accipiendis in vanum cessit. Et post alia tentamina pariter infructuosa, ad Pon– tificiam Commissionem curandis hospi– tiis praepositam accessimus; quae dif– ficultatis solutio multis de causis opti– ma visa est. Ante aliquot dies legistis fortasse folia periodica, quae cum de aliis proximi Concilii rebus, tum etiam de impensis ea occasione faciendis ac de modo eas– dem sustinendi agebant. Ibi hoc etiam legimus: Ministrum Generalem Ordinis Capuccinorum, datis litteris circulari– bus, omnes Patres Conciliares Ordinis rogavisse, ut nullum a Sancta Sede sub– sidium poscerent, nam ipsum Ordinem soluturum omnes impensas tam itine-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz