BCCCAP00000000000000000000424

PROOEMIUM Duplici ex :ratione argumentum pro hac dissertatione se– le.ctum est, nempe ob eiusdem singularitatem atque novitatem. · Verum quidem est Fratres Minores 0apuccinos ex eorum Re– gula esse vere Mendicantes; attamen natura iuridica paupertatis apud ipsos in plurimis a paupertate aliorum Mendicantium di– screpat, ita ut strncturam et lineamenta iuridica paupertatis Fra– trum Minorum 0apnccinorum non agnoscat, qui eiusdem no– tionem ac proprietates in tractatibus generalibus sibi compara– verit. Quam quidem singularitatem hac in dissertatione in me– dium proferre mens est. Labentibus saecnlis, multa quidem scripta sunt circa pauper– tatem minoriticam, ab iis praesertim qui Regulam S. Francisci commentariis illustrarnnt; sed expositores praefatae Regnlae ma– gis morali quam iuridica ratione istas quaestiones tractabant. Quamobrem iuridico sub hoc aspectu novitate sua profecto non careret quidam systematicus de franciscana paupertate tractatus. Nihilominus nos tri argumenti novitas maior evadit; non enim sermo est generaliter de paupertate Fratrum Minorum, sed de paupertate particulariter apud Fratres Minores 0apuccinos, et quidem primo saeculo eorum institutionis decurrente (1528-1638). Iam vero argumentum ita propositum sub hac forma est omnino novum, cum nostra dissertatfo primun tentamen sit instaurandi aedi:ficium iuridicum panpertatis Fr. 0apuccinorum, prout illa aetate exstructum est. Mens erat nullo temporis termino thema circumscribere; sed, progrediente labore, tum materiae copia tnm temporis defectu consilium et sententiam mutavimns, ideoque argumentum intra fines primi saeculi historiae Ordinis Fr. 0apuccinorum est circum– scriptum. Qnod tamen non absque causa fecimus. Et re quidem vera. Die 3 iulii an, 1528 vi btülae .Reliyionis ielu8 0le1Ueus Vll

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz