BCCCAP00000000000000000000424

DE ORDINIS INCAPACITATE CONTRACTUAL! 85· quiritur, vel alienatur. Praecipui proprietatis contractus sunt mnptio, venditio, donatio, com1nutatio. Facile apparet, quod ubi rei proprietas omnino tollitur, om– nis contractus, proprietati obnoxius, removetur; hoc in Ordine nostro plene accidit. A) De mnptione - venditione. 47. - 1°) Oommuniter emptio de:finitur « pactio pretii pro merce », et, inxta Doctores, ille proprie emere dicitur, qui ad pretium pro re empta solvendo ex ipso emptionis contractu obli– gatur; talis obligatio supponit in emente dominium pretii seu pecuniae. Oum Ordo noster sit incapax rei alicuius proprietatis, et ipse usus pecuniae -- a fortiori dominium - sit Regulae Seraphicae profüssoribus vetitus, absque difficultate consequitur, quod ipse Ordo contractum emptionis proprie inire nequit (1). Si autem emptio sensu lato accipiatur, ut evenit cum in pre– tio rei emendae convenitur et, exclusa omni solvendi pretium civili obligatione, bona fide promittitur pro re empta pretium procnrare, hoc modo fratres, secundum Nicolai III doctrinam et expositorum sententiam, licite emere possunt (2). Emptio vero, quae nullam dicat obligationem civilem, rerum proprietatem, aut pecuniae usum, improprio tantum modo emp– tio dicitm; tamen Fratres Minores tantum hoc modo emptio– nem licite peragere possunt (3). 48. - 2°) Venditionis contractus est « pactio mereis pro pre- (1) Hae<J est cloctrin,1, ab omnibus .Regnlae expositoribns tradita in cap. VI, qni confitentur illam mediate, vel immediate a qnattuor Magistris accipere. Cf. E~positio quattuor Magisti-orum, in Monumenta Ordinis Minorum, t. II, f. 22, Sal– mantioae, Hill ; B. BRENDULINO, Expositione de la Regula, cap. VI, 137v; HIERO• NYMUS A POLrrro, op. cit., cap. VI, 11, 19, p. 441. (2) C. 3, V, 12 in VI, c. 1115; et Expositores ad cap. VI, ut SANTI TESAURO, op. cit., cap. VI, p. 278. (3) Si vis, p!ura videre potes in Regnlae e:xpositoribus qui ad cap. VI ge– neraliter verbn illa exponuut Qnn.ttnor Magistrornm : « Emere dicitur tribus modis. Primo modo dioitnr emere, de pretio rei emendae convenire. Alio modo dicitnr emere, solntionem rei emptae proourare et his duobus modis possunt fra– tres emere, Alio modo dioitnr emere, peouniam vel preoinm pro re dare et hoc modo non possunt frn.tres emere ». Apnd Mon. Oi·d., t. II, f. 22v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz